Band 
Vol. II.
Seite
337
JPEG-Download
 

A. V. C. 54.7. A. C. 207.

33 7

ingressus, argentique prae se in aerarium tulit quatuor-decim millia pondo trecenta quadraginta duo, et signatiargenti magnum numerum. Comitia inde creandis consu- 3libus habuit L. Veturius Philo : centuriaeque omnes in-genti favore P. Scipionem consulem dixerunt. Collegaadditur ei P. Licinius Crassus pontifex maximus. Cete-ram, comitia majore, quam ulla per id bellum, celebratafrequentia, proditum memoriae est. Convenerant undi- 4que non suffragandi modo, sed etiam spectandi causa P.Scipionis, concurrebantque et domum frequentes, et inCapitolium ad immolantem eum, quum centum bubus vo-tis in Hispania Jovi sacrificaret: spondebantque animis,sicut C. Lutatius superius bellum Punicum finisset, itaid, quod instaret, P. Cornelium finiturum; atque, ut His-pania omni Poenos expulisset, sic Italia pulsurum esse:Africamque ei, perinde ac debellatum in Italia foret, pro-vinciam destinabant. Praetoria inde comitia habita. Cre- 5ati duo, qui tum aediles plebis erant, Sp. Lucretius et Cn.Octavius, et ex privatis Cn. Servilius Caepio et L. Aemi-lius Papus. Ouartodecimo anno Punici belli P. CorneliusScipio et I’. Licinius Crassus ut consulatum inierunt, no-minatae consulibus provinciae sunt, Sicilia Scipioni extrasortem, concedente collega, quia sacrorum cura pontificemmaximum in Italia retinebat; Bruttii Crasso. Tum prae- 6toriae provinciae in sortem conjectae. Urbana Cn. Servi-lio obtigit, Ariminum (ita Galliam appellabant) Sp. Lu-cretio, Sicilia L. Aemilio, Cn. Octavio Sardinia. Senatusin Capitolio habitus. Ibi, referente P. Scipione, senatus-consultum factum est, ut, quos ludos inter seditionem mi-litarem in Hispania vovisset, ex ea pecunia, quam ipsein aerarium detulisset, faceret.

XXXIX. Tum Saguntinorum legatos in senatum in-troduxit. Ex eis maximus natu: Etsi nihil ultra malorumest, Patres conscripti, quam quod passi sumus, ut ad ulti-mum fidem vobis praestaremus ; tamen ea vestra merita ,imperatorumque vestrorum erga nos fuerunt, ut nos cladiumnostrarum non poeniteat. Bellum propter nos suscepistis'. 2susceptum quartumdecimum annum tam pertinaciter geritis ,ut saepe ad ultimum discrimen et ipsi veneritis, et populumCarthaginiensem adduxeritis . Quum in Italia tam atroxbellum et Hannibalem hostem haberetis, consulem cum exer-citu in Hispaniam, velut ad colligendas reliquias naufragiinostri, misistis, P. et Cn. Cornelii, ex quo in provinciam 3venerunt, nullo tempore destiterunt, quae nobis secunda,quaeque adversa hostibus nostris essent, facere. Jam omni-um primum oppidum nobis restituerunt : per omnem Hispa-niam cives nostros venumdatos, dimissis, qui conquirerent ,ex servitute in libertatem restituerunt. Quum jam propeesset , ut optabilem ex miserrima fortunam haberemus j P.

Livius P, II. Y