Band 
Vol. II.
Seite
338
JPEG-Download
 

338

T. Livi i Lib. XXVIII, Cap. 40.41.

et Cn. Cornelii imperatores vestri luctuosius nobis quoque,

4 quam vobis, perierunt. Tum vero ad hoc retracti ex distan-tibus locis in sedem antiquam videbamur, ut iterum perire-mus, et alterum excidium patriae videremus: nec ad perni-ciem nostram Carthaginiensi utique aut duce aut exercituopus esse: ab Turdulis nos veterrimis hostibus, qui priorisquoque excidii causa nobis fuerant, exstingui posse: quumex insperato repente misistis nobis P. hunc Scipionem :quem, fortunatissimi omnium Saguntinorum videmur, quiaconsulem declaratum videmus, ac vidisse nos civibus nostris

5 renunciaturi sumus, spem omnem salutemque nostram. Qui,quum plurimas hostium vestrorum cepisset in Hispania ur-bes , ubique ex captorum numero excretos Saguntinos in pa-triam remisit ; postremo Turdetaniam, adeo infestam nobis,ut illa gente incolumi stare Saguntum non posset, ita belloafflixit, ut non modo nobis, (absit verbo invidia ) ne poste-ris quidem timenda nostris esset. Deletam urbem cernimuseorum, quorum in gratiam Saguntum deleverat Hannibal .

6 Vectigal ex agro eorum capimus, quod nobis non fructu ju-cundius est, quam ultione, Ob haec, quibus majora nequesperare, neque optare ab diis immortalibus poteramus, gra-tias actum nos decem legatos Saguntinus senatus populus-que ad vos misit: simul gratulatum, quod ita res hos annosin Hispania atque Italia gessistis, ut Hispaniam non lberoamne tenus, sed qua terrarum ultimas finit oceanus, domi-tam armis habeatis : Italiae, nisi quatenus vallum castrorum

f cingit, nihil reliqueritis Poeno. -Jovi optimo maximo , prae-sidi Capitolinae arcis, non grates tantum ob haec agerejussi sumus, sed donum hoc etiam , si vos permitteretis, co-ronam auream in Capitolium victoriae ergo ferre. Id utipermittatis, quaesumus: utique, si vobis ita videtur, quaenobis imperatores vestri commoda tribuerunt, ea rata atque

g perpetua auctoritate vestra faciatis. Senatus legatis Sa-guntinis respondit, Et dirutum et restitutum Saguntum fi-dei socialis utrinque servatae documentum omnibus gentibusfore. Suos imperatores recte, et ordine, et ex voluntate se-natus fecisse, quod Saguntum restituerint, civesque Sagun-tinos servitio exemerint: quaeque alia eis benigne fecerint,ea senatum ita voluisse fieri . Donum permittere ut in Ca-

9 pitolio ponerent. Locus inde lautiaque legatis praeberijussa, et muneris ergo in singulos dari ne minus denamillia aeris. Legationes deinde ceterae in senatum in-troductae, auditaeque. Et petentibus Saguntinis, ut, qua-tenus tuto possent, Italiam spectatum irent, duces dati,literaeque per oppida missae, ut Hispanos comiter accipe-rent. Tum de republica, de exercitibus scribendis, deprovinciis relatum.

XL, Quum Africam novam provinciam extra sortemP. Scipioni destinari homines fama ferrent, et ipse, nulla