34o
T. Livii Lib, XXVJI 1 . Cap. 42 .
ret, simul cum bello materiam gloriae tuae isse ereptum vi-
2 deri posset. Quum vero Hannibal hostis incolumi exercituquartumdecimum annum Italiam obsideat, poenitebit te, P.Corneli, gloriae tuae, si hostem eum, qui tot funerum, totcladium nobis causa fuit, tu consul Italia expuleris, et, sic-ut penes C. Lutatium prioris Punici perpetrati belli titulusfuit, ita penes te hujus fueritl Nisi aut Hamilcar Hanni-bali dux est praeferendus, aut illud bellum huic, aut victo-ria illa major clariorque, quam haec, (modo contingat, ut te
3 consule vincamus) futura est. Ab Drepanis atque Eryce de-traxisse Hamilcarem, quam Italia expulisse Poenos atqueHannibalem, malis ? Ne tu quidem, etsi magis partam, quamsperatam, gloriam amplecteris , Hispania potius, quam Ita-lia, bello liberata gloriatus fueris. Nondum is est Hanni-bal , quem non magis timuisse videatur, quam contempsisse,
4 qui aliud bellum maluerit. Quin igitur ad hoc accingeris,nec per istos circuitus, ut, quum in Africam trajeceris, se-cuturum te illuc Hannibalem speres, potius, quam recto hincitinere, ubi Hannibal est, eo bellum intendis ? Egregiamistam palmam belli Punici patrati petis? Hoc et naturaprius est, tua quum defenderis, aliena ire oppugnatum.Pax ante in Italia, quam bellum in Africa sit: et nobis
5 prius decedat timor, quam ultro aliis inferatur. Si utrum-que tuo ductu auspicioque fieri potest, Hannibale hic victo,illic Carthaginem expugna. Si altera utra victoria novisconsulibus relinquenda est; prior quum major clariorque,tum causa etiam insequentis fuerit. Nam nunc quidempraeterquam quod et in Italia et in Africa duos diversosexercitus alere aerarium non potest; praeterquam quod, un-de classes tueamur, unde commeatibus praebendis sufficia-mus, nihil reliqui est; quid ? periculi tandem quantum adea-tur, quem fallit? P. Licinius in Italia, P. Scipio bellum in
6 Africa geret. Quid ? si (quod omnes dii omen avertant, etdicere etiam reformidat animus, sed, quae acciderunt, acci-dere possunt) et victor Hannibal ire ad urbem pergat; tumdemum te consulem ex Africa, sicut Q. Eulvium a Capua,arcessemus ? Quid? quod in Africa quoque Mars communisbelli erit ? Domus tibi tua, pater patruusque, intra trigintadies cum exercitibus caesi, documento sint; ubi per aliquotannos, maximis rebus terra marique gerendis, amplissimumnomen apud exteras gentes populi Romani vestraeque fami-
7 liae fecerant. Dies me deficiat, si reges imperatoresque,temere in hostium terras transgressos cum maximis cladibussuis exercituumque suorum, numerare velim. Athenienses,prudentissima civitas, bello domi relicto, auctore aeque im-pigro ac nobili juvene, magna classe in Siciliam transmissa,una navali pugna florentem rempublicam suam in perpetu-um afflixerunt.
ALII. Externa et nimis antiqua repeto. Africa eadem