A. U. C. 54 7. A. C. 207.
341
ista ei M. Atilius, insigne utriusque fortunae exemplum,nobis documento sint. Nae tibi, P. Corneli, quum ex altoAfricam conspexeris, ludus et jocus fuisse Hispaniae tuaevidebuntur. Quid enim similet pacato mari praeter oram 2Italiae Galliaeque vectus Emporias, in urbem sociorum,classem appulisti: expositos milites, per tutissima omnia, adsocios et amicos populi Romani Tarraconem duxisti: abTarracone deinde iter per praesidia Romana: circa Iberumexercitus patris patruique tui, post amissos imperatores fe-rociores et calamitate ipsa: dux tumultuarius quidem illeL. Marcius, et militari suffragio ad tempus lectus, ceterum,si nobilitas ac justi honores adornarent, claris imperatori-bus qualibet arte belli par: oppugnata per summum otiumCarthago, nullo trium Punicorum exercituum socios defen-dente. Cetera, neque ea elevo, nullo tamen modo Africo 3bello comparanda ; ubi non portus ullus classi nostrae aper-tus , non ager pacatus, non civitas socia, non rex amicus,non consistendi usquam locus, non procedendi. Quacunquecircumspexeris, ho.stilia omnia atque infesta. An SyphaciNumidisque credis ? satis sit semel creditum. Non sempertemeritas est felix: et fraus fidem in parvis sibi praestruit,ut, quum operae pretium sit, cum mercede magna fallat.Non hostes patrem patruumque tuum armis prius, quam 4Celtiberi socii fraude, circumvenerunt: nec tibi ipsi a Ma-gone et Hasdrubale , hostium ducibus, quantum ab Indibiliet Mandonio in fidem acceptis, periculi fuit. Nurnidis tucredere potes, defectionem militum tuorum expertus? EtSyphax et Masinissa se, quam Carthaginienses, malunt po-tentes in Africa esse: Carthaginienses, quam quemquam ali-um. Nunc illos aemulatio inter sese et omnes causae certa- 5minum acuunt, quia procul externus metus est. OstendeRomana arma, exercitum alienigenam; velut ad communerestinguendum incendium concurrent. Aliter iidem illi Car-thaginienses Hispaniam defenderunt: aliter moenia patriae,templa deum, aras et focos, defendent; quum euntes inproelium pavida prosequetur conjux, et parvi liberi occursa-bunt. Quid porro ? Si satis confisi Carthaginienses consensu bAfricae, fide sociorum regum, moenibus suis, quum tuo ex-ercitusque tui praesidio nudatam Italiam viderint, ipsi ultronovum exercitum in Italiam aut ex Africa miserint; autMagonem, quem, a Baliaribus classe transmissa, jam praeteroram Ligurum Alpinorum vectari constat, Hannibali se con-jungere jusserint? Nempe in eodem terrore erimus, in quo 7nuper fuimus, quum Hasdrubal in Italiam transcendit:quem tu, qui non solum Carthaginem, sed omnem Africam,exercitu tuo es clausurus, e manibus tuis in Italiam emi-sisti. Victum a te dices : eo quidem minus vellem, et idtua, non reipublicae solum, causa, iter datum victo in Ita-liam esse. Patere, nos omnia, quae prospera tibi ac populi