342
T. Livii Lib. XXVIII. Cap. 43.
Romani imperio evenere, tuo consilio assignare; adversa ca-
8 sibus incertis belli et fortunae delegare. Quo melior for-tiorque es, eo magis talem praesidem sibi patria atque uni-versa Italia retinet. Non potes ne ipse quidem dissimulare,ubi Hannibal sit, ibi caput atque arcem hujus belli esse:quippe qui prae te feras, eam tibi causam trajiciendi inAfricam esse, ut Hannibalem eo trahas. Sive igitur hic,
9 sive illic, cum Hannibale est tibi futura res. Utrum ergotandem firmior eris in Africa solus, an hic, tuo collegaequetui exercitu conjuncto ? ne Claudius quidem et Livius consu-les tam recenti exemplo, quantum id intersit, documentosunt? Quid% Hannibalem utrum tandem extremus angulusagri Bruttii, frustra jam diu poscentem ab domo auxilia,an propinqua Carthago et tota socia Africa potentiorem ar-
10 mis virisque faciet? Quod istud consilium est, ibi malledecernere, ubi tuae dimidio minores copiae sint, hostiummulto majores, quam ubi duobus exercitibus adversus unum,tot proeliis et tam diuturna et gravi militia fessum, pug-nandum sit? Quam compar consilium tuum parentis tui
11 consilio sit, reputa. Ille, consul profectus in Hispaniam,ut Hannibali ab Alpibus descendenti occurreret, in Italiamex provincia rediit: tu, quum Hannibal in Italici sit, relin-quere Italiam paras; non quia rei publicae id utile, sed quiatibi amplum et gloriosum censes esse: sicut quum, provinciaet exercitu relicto, sine lege, sine senatusconsulto, duabusnavibus populi Romani imperator fortunam publicam etmajestatem imperii, quae tum in tuo capite periclitabantur,
12 commisisti. Ego P. Cornelium, Patres conscripti, reipublicaenobisque, non sibi ipsi privatim creatum consulem existimo:exercitusque ad custodiam urbis atque Italiae scriptos esse,non quos regio more per superbiam consules, quo terrarumvelint, trajiciant.
XLIII. Quum oratione ad tempus parata Fabius, tumauctoritate et inveterata prudentiae fama, magnam partemsenatus, et seniores maxime, movisset, pluresque consiliumsenis, quam animum adolescentis ferocem, laudarent; Sci-pio ita locutus fertur. Et ipse Q. Fabius principio oratio-nis, Patres conscripti, commemoravit, in sententia sua posse
3 obtrectationem suspectam esse. Cujus ego rei non tam ipseausim tantum virum insimulare, quam ea suspicio, vitio■orationis, an rei, haud sane purgata est. Sic enim honoressuos et famam rerum gestarum extulit verbis, ad exstin-guendum invidiae crimen, tanquam mihi ab infimo quoquepericulum sit, ne mecum aemuletur: et non ab eo, qui, quiasuper ceteros excellat, quo me quoque niti non dissimulo,
3 me sibi aequari nolit. Sic senem se perfunctum honoribus,et me infra aetatem filii etiam sui posuit; tanquam nonlongius, quam quantum vitae humanae spatium est, cupidi-tas gloriae extendatur, maximaque pars ejus in memoriam