A. U. C. 547. A. C, 207.
545
ac posteritatem promineat. Maximo cuique id accidere ani~mo certum habeo, ut se non cum praesentibus modo, sedcum omnis aevi claris viris , comparent. Equidem haud dis~ 4simulo, me tuas, Q. Fabi, laudes non assequi solum velle,sed, (bona venia tua dixerim) si possim, etiam exsuperare.Illud nec tibi in me, neu mihi in minoribus natu animi sit,ut nolimus, quemquam nostri similem evadere civem. Idenim non eorum modo, quibus inviderimus, sed reipublicae,et paene omnis generis humani, detrimentum sit. Comme-moravit, quantum essem periculi aditurus, si in Africamtrajicerem: ut meam quoque, non solum reipublicae et exer-citus , vicem videretur sollicitus. Unde haec repente cura 5de me exorta ? quum pater patruusque meus interfecti, quumduo exercitus eorum prope occidione occisi essent, quumamissae Hispaniae, quum quatuor exercitus Poenorum, qua-tuorque duces omnia metu armisque tenerent, quum quaesi-tus ad id bellum imperator nemo se ostenderet, praeter me,nemo profiteri nomen ausus esset, quum mihi quatuor et vi-ginti annos nato detulisset imperium populus Romanus',quid ita tum nemo aietatem meam, vim hostium, difficulta-tem belli, patris patr-uique recentem cladem commemorabat ?Utrum major aliqua, nunc in Africa calamitas accepta est, 6quam tunc in Hispania erat ? An majores nunc sunt exerci-tus in Africa, duces plures melioresque, quam tunc in His-pania f uerunt ? An aetas mea tunc maturior bello gerendofuit, quam nunc est ? An cum Carthaginiensi hoste in His-pania, quam in Africa, bellum geri aptius est? Facile est, 7post fusos fugatosque quatuor exercitus Punicos, post toturbes vi captas, aut metu subactas in ditionem, post perdo-mita omnia usque ad oceanum, tot regulos, tot saevas gen-tes , post receptam totam Hispaniam, ita ut vestigium nul-lum belli reliquum sit, elevare meas res gestas ; tam, Her-cule, quam, si victor ex Africa redierim, ea ipsa elevare,quae nunc, retinendi mei causa, ut terribilia eadem videan-tur, verbis extolluntur. Negat aditum esse in Africam, ne- 8gat ullos patere portus. M. Atilium captum in Africacommemorat; tanquam M. Atilius primo accessu ad Afri-cam offenderit: neque recordatur, illi ipsi tam infelici im-peratori patuisse tamen portus Africae, et res egregias pri-mo anno gessisse, et, quantum ad Carthaginienses duces at-tinet, invictum ad ultimum permansisse. Nihil igitur me 9isto tu exemplo terrueris: si hoc bello, non priore, si nuper,et non annis ante quinquaginta , ista clades accepta foret,qui ego mitius in Africam, Regulo capto, quam, Scipionibusoccisis, in Hispaniam trajicerem? Nec felicius XanthippumLacedaemonium Carthagini, quam me patriae meae sineremnatum esse: cresceretque mihi ex eo ipso fiducia, quod pos-sit in hominis unius virtute tantum momenti esse. At eti- JOani Athenienses audiendi sunt, temere in Siciliam, omisso