Band 
Vol. II.
Seite
381
JPEG-Download
 

A. U. C, 548. A. C. 206.

38 i

condemnasset, neque condemnatam aut consulem ant cen-sorem fecisset, populum Romanum omnem, quatuor et tri-ginta tribus, aerarios reliquit: quod et innocentem secondemnassent, et condemnatum consulem et censoremfecissent: neque infitiari possent, aut judicio semel, autcomitiis bis ab se peccatum esse. Inter quatuor et trigintatribus et C. Claudium aerarium fore. Ouodsi exemplum 3haberet bis eundem aerarium relinquendi, C. Claudiumnominatim se inter aerarios fnisse relicturum. Pravumcertamen notarum inter censores: castigatio inconstantiaepopuli censoria, et gravitate temporum illorum digna. Ininvidia censores quum essent, crescendi ex his ratus esseoccasionem Cn. Baebius tribunus plebis diem ad populumutrique dixit. Ea res consensu Patrum discussa est, nepostea obnoxia populari aurae censura esset.

XXXVIII. Eadem aestate in Bruttiis Clampetia a con-sule vi capta, Consentia et Pandosia, et ignobiles aliae ci-vitates, voluntate in ditionem venerunt. Et, quum comi-tiorum jain appeteret tempus, Cornelium potius ex Etru-ria, ubi nihil belli erat, Romam acciri placuit. Is consu- 2les Cn. Servilium Caepionem et C. Servilium Geminuincreavit. Inde praetoria comitia habita. Creati P. Corne-lius Lentulus, P. Ouinctilius Varus, P. Aelius Paetus, P.Villius Tappulus. Hi duo, quum aediles plebis essent,praetores creati sunt. Consul, comitiis perfectis, ad exer-citum in Etruriam rediit. Sacerdotes eo anno mortui, at- 3que in locum eorum suffecti; Ti. Veturius Philo flamenMartialis, in locum M. Aemilii Regilli, qui priore annomortuus erat, creatus inauguratusque: et in M. PomponiiMathonis auguris et decemviri locum creati, decemvir M.Aurelius Cotta, augur Ti. Sempronius Gracchus admodumadolescens, quod tunc perrarum in mandandis sacerdotiiserat. Quadrigae aureae eo anno in Capitolio positae ab 4aedilibus curulibus, C. Livio et M. Servilio Gemino. EtIndi Romani biduum instaurati: item per biduum plebejiab aedilibus P. Aelio, P. Villio: et Jovis epulum fuit lu-dorum causa.

LIBER XXX.

EPITOME.

-* n Africa Scipio Carthaginienses et eundem Syphacem Nu-midarum regem Hasdrubalemque pluribus proeliis vicit , ad-juvante Masinissa , binague hostium castres expugnavit: in