Band 
Vol. II.
Seite
386
JPEG-Download
 

386

T. Livii Lib. XXX. Cap. 7 . 8 .

sium, deinde excitati alii noctnrno tumultu quum con-spexissent, ab eodem errore credere et ipsi sua sponteincendium ortum. Et clamor inter caedem et vulnerasublatus, an ex trepidatione nocturna esset, confusus, sen-

2 sum veri adimebat. Igitur pro se quisque inermes, utquibus nihil hostile suspectum esset, omnibus portis, quacuique proximum erat, ea modo , quae restinguendo igniforent, portantes, in agmen Romanum ruebant. Ouibuscaesis omnibus, praeterquam hostili odio, etiam ne quisnuncius effugeret, extemplo Scipio neglectas, ut in talitumultu, portas invadit: ignibusque in proxima tecta con-jectis, effusa flamma primo veluti sparsa pluribus locisreluxit, dein per continua serpens, uno repente omnia

3 incendio hausit. Ambusti homines jumentaque foeda pri-mum fuga, dein strage, obruerant itinera portarum. Quosnon oppresserat ignis, ferro absumpti: binaque castraclade una deleta. Duces tamen ambo, et ex tot millibusarmatorum duo millia peditum et quingenti equites semi-ermes, magna pars saucii, afflatique incendio, effugerunt.Caesa aut hausta flammis quadraginta millia hominumsunt, capta supra quinque millia: multi Carthaginiensiumnobiles, undecim senatores, signa militaria centum septua-ginta quatuor, equi Numidici supra duo millia septingenti,elephanti sex capti; octo flamma ferroque absumpti, mag-naque vis armorum capta. Ea omnia imperator Vulcanosacrata incendit.

VII. Hasdrubal ex fuga, cum paucis, Afrorum urbemproximam petierat: eoque omnes, qui supererant, vestigiaducis sequentes, se contulerant. Metu deinde, ne dede-retur Scipioni, urbe excessit. Mox eodem patentibus por-tis Romani accepti: nec quicquam hostile, qnia voluntateconcesserant in ditionem, factum. Duae subinde urbescaptae direptaeque. Ea praeda, et quae castris ex incen-

2 sis et igne rapta erat, militi concessa est. Syphax octomillium ferme inde spatio loco communito consedit. Has-drubal Carthaginem contendit, ne quid per metum ex re-centi clade mollius consuleretur. Quo tantus primo terrorest allatus, ut, omissa Utica, Carthaginem crederent ex-templo Scipionem obsessurum. Senatum itaque suffetes(quod velut consulare imperium apud eos erat) vocaverunt.

3 Ibi e tribus (una de pace legatos ad Scipionem decerne-bat : altera Hannibalem ad tuendam ab exitiabili bellopatriam revocabat: tertia Romanae in adversis rebus con-stantiae erat; reparandum exercitum, Syphacemque hor-tandum, ne bello absisteret, censebat) haec sententia, quiaHasdrubal praesens Barcinaeque omnes factionis bellum

4 malebant, vicit. Inde delectus in urbe agrisque habericoeptus, et ad Syphacem legati missi, summa ope et ip-sum reparantem bellum: quum uxor non jam, ut ante,