397
A. U. C. 549. A. C. 205.
gradnm sensim referentes ordines, tenorem pngnae serva-bant; postquam femine transfixo cadentem, auferrique exproelio prope exsanguem videre, extemplo in fugam om-nes versi. Ad quinque millia hostium eo die caesa, etsigna militaria duo et viginti capta. Nec Romanis in- gcruenta victoria fuit: duo millia et trecenti de exercitupraetoris, pars multo maxima ex legione duodecima,amissi. Inde et tribuni militum duo, M. Cosconio-, etM. Maenius: tertiae decimae quoque legionis, quae po-stremo proelio affuerat, Cn. Helvius tribunus militum inrestituenda pugna cecidit, et duo et viginti ferme equi-tes illustres, obtriti ab elephantis, cum centurionibus ali-quot perierunt: et longius certamen fuisset, ni vulnereducis concessa victoria esset.
XIX. Mago, proximae noctis silentio profectus, quan-tum pati viae per vulnus poterat, itineribus extentis, admare in Ligures Ingaunos pervenit. Ibi eum legati ab 2Carthagine, paucis ante diebus in sinum Gallicum appul-sis navibus, adierunt, jubentes primo quoque tempore inAfricam trajicere. Idem et fratrem ejus Hannibalem ( namad eum quoque isse legatos eadem jubentes) facturum. Nonin eo esse Carthaginiensium res, ut Galliam atque Italiamarmis obtineant, Mago, non imperio modo senatus peri- 3culoqne patriae motus, sed metuens etiam , ne victor ho-stis moranti instaret, Liguresque ipsi, relinqui Italiam aPoenis cernentes, ad eos, quorum mox in potestate futuriessent, deficerent, simul sperans leniorem in navigatione,quam in via, jactationem vulneris fore, et curationi om-nia commodiora, impositis copiis in naves profectus, vix-dum superata Sardinia, ex vulnere moritur: naves quo-que aliquot Poenorum disjectae in alto a classe Romana,quae circa Sardiniam erat, capiuntur. Haec terra mari- 4que in parte Italiae, quae jacet ad Alpes, gesta. ConsulC. Servilius, nulla memorabili re in provincia Etruria etGallia (quoniam eo quoque processerat) gesta, patre C.Servilio et C. Lutatio ex servitute post sextumdecimnmannum receptis, qui ad vicum Tanetum a Bojis capti fue-rant, hinc patre, hinc Catulo lateri circumdatis, privatomagis, quam publico decore insignis, Romam rediit. La- 5tum ad populum est, ne C. Servilio fraudi esset, quod pa-tre, qui sella curuli sedisset, vivo, quum id ignoraret, tri-bunus plebis atque aedilis plebis fuisset, contra quamsanctum legibus erat. Hac rogatione perlata, in provin-ciam rediit. Ad Cn. Servilium consulem, qui in Bruttiiserat, Consentia, Uffugum, Vergae, Besidiae, Iletriculum,Sypheum, Argentanum , Clampetia, multique alii ignobilespopuli, senescere Punicum bellum cernentes, defecere.Idem consul cum Hannibale in agro Crotoniensi acie con- 6flixit. Obscura ejus pugnae fama est. Valerius Antias