458
T. Livii Lib. XXXII. Cap. 8. 9.
trepido exercitu accepto, praetorem multis probris incre-pitum provincia decedere, atque abire Romam jussit. Ne-que ipse consul memorabile quicquam gessit, comitiorumcausa Romam revocatus; quae ipsa per M. Fulvium et M\Curium tribunos plebis impediebantur, quod T. OuinctiumFlamininum consulatum ex quaertura petere non patieban-
5 tur. J am aedilitatem praeturamque fastidiri: nec per ho-norum gradus, documentum sui dantes, nobiles homines ten-dere ad consulatum, sed, transcendendo media, summa imiscontinuare. Rex ex campestri certamine in senatum ve-nit. Patres censnerunt, Qui honorem, quem sibi capere perleges liceret , peteret, in eo populo creandi, quem velit, po-
6 testatem fieri aequum esse. In auctoritate Patrum fueretribuni. Creati consules Sex. Aelius Paetus et T. Ouincti-us Flamininus. Inde praetorum comitia habita: creati L,Cornelius Merula, M. Claudius Marcellus, M. PorciusCato, C. Helvius, qui aediles plebis fuerant. Ab iis ludiplebeji instaurati: et epulum Jovis fuit ludorum causa.
7 Et ab aedilibus curulibus C. Valerio Flacco flamine Dialiet C. Cornelio Cethego ludi Romani magno apparatu facti.Ser. et C. Sulpicii Galbae pontifices eo anno mortui sunt.In eorum locum M. Aemilius Lepidus et Cn. CorneliusScipio pontifices suffecti sunt.
VIII. Sex. Aelius Paetus, T. Quinctius Flamininusconsules, magistratu inito, senatum in Capitolio quum ha-buissent, decreverunt Patres, ut provincias Macedoniam at-que Italiam consules compararent inter se, sorlirenturve.Utri eorum Macedonia evenisset, in supplementum legionumtria millia militum Romanorum scriberet, et trecentos equi-tes : item sociorum Latini nominis quinque millia peditum ,
2 quingentos equites. Alteri consuli novus omnis exercitusdecretus. L. Lentulo prioris anni consuli prorogatum im-perium est; vetitusque aut ipse provincia decedere prius,aut veterem exercitum deducere, quam cum legionibusnovis consul venisset. Sortiti consules provincias. Aelio
3 Italia, Quinctio Macedonia evenit. Praetores, L. Corne-lius Merula urbanam, M. Claudius Siciliam, M. PorciusSardiniam, C. Helvius Galliam est sortitus. Delectus indehaberi est coeptus. Nam, praeter consulares exercitus,praetores quoque jussi scribere milites erant: Marcello inSiciliam quatuor millia peditum socium Latini nominis,et trecentos equites; Catoni in Sardiniam ex eodem generemilitum tria millia peditum, ducentos equites: ita ut hipraetores ambo, quum in provincias venissent, veteres di-
4 mitterent pedites equitesque. Attali deinde regis legatosin senatum consules introduxerunt. Hi, regem classe suacopiisque omnibus terra marique Romanam rem juvare,quaeque imperarent Romani consules, impigre atque obe-dienter ad eam diem fecisse, quum exposuissent, Vereri