Buch 
Diophanti Alexandrini Arithmeticorum libri sex et de numeris multangulis liber unus : cum commentariis C. G. Bacheti ... & observationibus .. de Fermat ...; accessit doctrinae analyticae inventum novum collectum ex varijs eiusdem ... de Fermat epistolis
Entstehung
Seite
1
JPEG-Download
 

I

DOCTRINA

ANALYTIC^

INVENTVM NOVVM.

ColleHum aT^ T*.lacobode 'Billy S. L Sacerdote ex varijs Epiftoltsquas ad eum diuerfis temporibus mißt D. B. de Fermat

Senator Tolosanus .

Erudito Lectori.

S ATIS est in limine huius operis fixisse tiomen Fermatij, vt grande aliquid sus-piceris, ille enim tantus vir fuit nihil vt fingere potuerit panuun , imo ne me-diocre quidem, mens eius tot splendoribus illustris erat vt nihil obscurum pate-retur,solem diceres qui tenebras statim excutiat & in ipsis etiam abyiiis lucem immodi-cam radiorum suorum multitudine procreet: Diophantum hactenus mirati sunt vniuersiLc merito quidem, verum ille quantus quantus sit, pigmseus est respectu nostri gigan-tis, qui longum totius orbis mathematici iter emensus, noua climata aliis inuisa pe-ragratus Vietam praedicauere quotquot Algebricis operationibus nostro seculo vaca-verunt, sufficitque ad famam alicui conciliandam, si dicamus illum in opere analyseos,mentem huius authoris assecutum, sed necdum ille pertigit ad eius scientite culmen,vt multis exemplis infra explicandis planum fiet; Claudium Gafparem Bachetum vtsubtilissimum analystam & mihi alias intimum veneratus sumsemper, atque istius inDiophantum elucubrationes praselare demonstrant quam perspicax fuerit in numeris,at visiis illius hebetior est si cum oculis lyncei nostri omnia etiam abstrusissima pene-trantis comparetur.

Verum ne hoc opusculum sola illius authoritate fulciatur, lubet hic paucis aperirequid recens repererit & quam late vagetur nonum ipsius inuenturm ac primo,hactenusAnalyst* in quibusdam subtilioribus aequationibus duplicatis vnicam solutionem re-perire potuerunt, asseritque ipse Bachetusne duas quidem poste inueniri, Fermatiusinfinitas mox dabit,nec ipsum remorabuntur numeri ficti & nihilo minores qui fepiusoccurrunt in eiusmodi operationibus, sed ipsos ventilabit ocyus, & subtilissimo scru-tinio ad veros tandem reducet: deinde nemo quod sciam triplicatas asquariones sol-uit hactenus nisi eas ex arte prius composuerit & aptarittali ratione vt obuiae statimsint solutiones ipsis etiam tyronibus, Fermatius singularem inuenit methodum quasolui possunt dat* vt libet si vnum excipias casum quem sumus infra explicaturi:ter-tio quis vnquam in numeris compositis ex quinque fpeciebus quotlibet solutiones ex-hibuit? Quis ex primitivis radicibus elicuit derivativas tum primi gradus,tum fecundi,tum terti j, & sic deinceps in infinitum, nemo plane: vni Fermatio debetur hoc inuen-tum, vnus ille h*c omnia non ex alienis cumulavit operibus, quod rhapsbdi quidamfacere consueverunt, sed proprio marte cudit & ex suis ipse fontibus hausit: hoc ille

. a