LIBER P RIMVS. 9
A quod linguę noſtræ admotum fuerit corpus, valde deſiccat, contrahit,& in multam profunditatemvſque illam exaſperat, ſicut pyra ſylueſtria immatura,& corna, eiuſmodi omne acerbum appella-tur ab auſteris intentione duntaxat diuerſum. At quod nos adſtringens vocitamus, haud temere4 Theophraſto dictum reperias. Videtur autem idem ſignificare quod auſterum, aut certe com-mune eſſe genus tum huius, tum etiam acerbi. Quæcunque vero linguam dum contingunt, noncontrahunt, neqʒ conſtipant, velut adſtringentia, immo contra plane agere apparent, nempe deter-gentia& abluentia, etiam ſi adſtringentium quippiam adiunctum ſit, hæc omnia ſalſa cognomina-mus. At quæ his etiam magis deterguntjadeo vt etiam moleſte exaſperent, amara nominantur. Por10 quæ mordicant roduntq;ʒ, idq;ʒ cum valida quadam caliditate, acria vocantur: ſin hæc abſit, aci-da: cæterum hæc fermentandi quoqʒ vim obtinent. At quæ velut inungunt atqʒ implent, ac in ſtatũſuum reſtituunt exaſperatas ac veluti eroſas linguæ particulas, hæc ſi cum voluptate manifeſta contingant, dulcia: ſin hac ſine, pinguia vocitantur. Atque hoc quidem pacto, quantum in me fuit, resexplicatu longe difficillimas verbis exponere ſum anniſus. Miror autem, qui tam prompte om-nia adſtringentia nominent, ſiue acriaſint, ſiue amara, ſiue dulcia, ſiue pinguia, ſiue acida: cum iamum rebus ipſis impoſita ſint nominaʒ atqʒ affectuum ſenſibilium non exigua in nobis differentia
B ſit. Præſtitiſlet ſortaſſis, ſi quidem naturales ſcrutari rationes voluerunt, apparentia non euertere,
nec appellationes confundere: verum inquirere cuius temperamenti, aut diſpoſitionis, aut corpo-
ris conſtitutionis, aut quomodocunque nominare velint, ſoboles ſit adſtrictio, cuius ſalſedo, amari-tas: aciditas acrimonia, dulcedo, pinguitudo: quæ Plato, Ariſtoteles, ac Theophraſtus conatiſuntdefinire. Clarum quippe elt, ſi ex calido frigido humido ſicco que coeuntibus omnia ſunt miſta,etiam dictarum quanque qualitatum ex horum conſtare miſtura. Itaque ſi, quemadmodum dicto-rum ſa porum qui ſqʒ proueniat, exponere conarentur, lubens equidem auſcultarem, gratiamqʒ ha-berem non exiguam: At ſi neque hoc efficiant, immo inſuper ſenſorias omnes differètias in vnumconfundant, vt parum abſit quin corpora omnia adſtringentia nuncupent, ſanè nec audire ipſe ve-lim:illosq obſecrarem, vt inanem contentionem relinquant. 6
Non ad Totam rerum Naturam Iudicandlas Nedlicamentorum Facultates, ſecut naturalesPhilgſophi faciunt, ſed ad Noſtram Naturam. r
8 nos equidem in conſequentibus oſtẽdere conabimur, cuius nam temperamenti ſaporumquiſqʒ ſit ſoboles. In præſenti autem diſcipulos ad experientiam acceſſuros aſſueſcere velim,vt id ſolum quod ad artem eſt vtile, prius ſeligant, vbi iudicare velint, quo pacto vnumquodq; nosCmedicamentorum afficiat. Quippe non quale ex ſe ſit,& ad totam naturam conſideramus. Namhoc pacto neqʒ acetum, neq; marinam aquam, nos exiccare poſſe, aut ſicca eſſe facultate, dici mani-feſtum eſt: ſiquidem vtrunqʒillorum actu eſt humidum. Verum ſi nos exiccare appareãt, ſicca di-centur, ad nos videlicet,& noſtrã naturam, quod perinde eſt atqʒ ſiccatoria eſſe. Quin etiam& ca-lida,& frigida,& humida eodem dicentur modo, vbi nos ſcilicet calfaciant, refrigerent, atque hu-mecttent: eaq;ʒ ad nos, non ad totam ſubſtantiam, nec ex ſe. Atqui ſi huius duntaxat meminerimus,certiſſima omnium erit iudicatrix ſola experientia: quam qui relinquunt, atqʒ aliunde ratiocinan-tur. non ſolum falſa pro veris ducunt, ſed etiam tractationis vtilitatem ſubuertunt. Proinde nobisPropoſitum noneſt, quale ex ſua natura quodque ſit medicamentnm exquirere, verum quid innobis efficere poſſit. Atqʒ hic primi libri finis eſto. At in ſecundo deinceps oleo ac roſaceo exẽ-plorum vice in ſermone poſitis, prauas& inibi ratiocinandi vias monſtrabimus: quibus cum me-dicorum complures vtantur, in primis quidem ſe ipſos decipiũt, ſecumq;ʒ alios multos in errorempertrahunt. Porrò vbi id erit abſolutum, ad tertium commentariorum tranſiens quæſtiones lo-icas, quæ vniuerſam de ſimplicibus medicamentis enarrationem antecedunt, explicare conabor:tvidelicet in quarto ipſas iam facultates omnium definire liceat: quas protinusà principio fuiſ-ſem aggreſlus, niſi plena paralogiſmis atqʒ erroribusomnium prope iuniorum medicorum eſſentvolumina: quos prius extergere, atque ex animis diſcentium delere oportet, ne quid veritati obſi-% ſtat. Nam vt Hippocrates inquit, ſic etiam ait Plato: ¶ Non ſolum impura corpora quanto plus 2. Aph. 10.nutrias, tanto magis lædas: verum etiam im puris animis ſi nutrientes ſermones offeras, non mo- Ex. ord. a. cdo nihil proſis, verum etiam magnopere obfueris. Itaque his de cauſis, tum etiam quia amicorumpleriſqʒ viſum elt, vt iuniorum medicorum argueremus paralogiſmos, non tantum in congreſſi-bus. quos quotidie cum illis habemus, ſed etiam hiſce commẽtarijs, neceſſe mihi fuit diutius prio-ribus iſtis duobus immorari: Quo videlicet in tertio purum animi auditorem nactus, quiqʒVeras aſſequi rationes poſſit, tum ea exponam, quæ de huius ſpeculationis principijsnouiſſe oportet: tum deinceps omnes medicamenti cuiuſque facultates enarrem.Id autem ſiet in vniuerſum, vt reor, libris vndecim, ea ferme magnitudineconſtantibus, cuius eſt hic, qui eſt omnium primus. Qui cumconuenientem nunc nactus ſit modum, finem perhanc dictionem accipiat.
Quinta Claſſis. BERBBBB Galeni