L
‘Prooemium.
libertati prospectum. Illis quidem potestas concessa, Legem , quX de casu emer-gente non sancita expresse, ad similia tamen extendendi, & hoc ipsum quam ma-xime , si eadem adiit ratio , si eadem subsit utilitas, L. 12. L. 1 z./i de LogikContrahentibus quoque, tanquam rerum suarum moderatoribus atque arbitris L.21. C. Mandat. haud exigua de rebus suis statuendi potestas permissa, (modo nonin publicae rei vergat nocumentum.) Possunt ergo in suis rebus ipsi sibi Legem di-cere, mutua videlicet Conventione, quod toties in jure inculcatum ac repetitum.Vigore itaque hujus potestatis limitant contractus Partes, ampliant & extendunt,prout commodum pariter ac utile sibi fuerint arbitratae Oriuntur inde diversa:conventiones, contractus formam ac modum determinantes. Inter has sane nonmeretur ultimum locum arbitraria termini praefinitio, quo fe constringunt invi-cem contrahentes. Praescriptio haec Conventionalis alias appellatur. Dignumdifquisitu Thema, nec ubivis obvium. Ideoque me oleum & operam perditurumhaud arbitror , si hanc materiam , concessa mihi benevole a Magnifico JCtorumOrdine in Celeberrima hac Viadrina potestate , folemni ac Inaugurali Discussio-ni subjecero. Et hoc quidem praecipue ad ductum famose illius ac NobilissimaL. Aemilius 1%. jf.de Minor, quam Legem Solemnem & utilem vocat Bald. in Le-petit. d. L. Mmiliuspr. Et in praxi singularem ac frequentissimam Joh. Maurit. Dola-nus de Peflit. in integr . e. 308. inßn. & est ea potissima sedes Praescriptionis Con-ventionalis: Sed laocjut ex voto cedat Feliciter, Tu, 6 DEUS Optime Maxime,Spiritum Tuum, Sapientiam ac vires clementissime largire !
Verba Textus m L. Mmilius 3 %.fs. de Minor. '
Paulus lib. i. Decretorum.
iSLmilius Larianus ab Obinio fundum Rutilianum Lege Commissoria emerat,data parte pecuniae , ita , ut ß intra duos menses ab emtione reliqui pretii partem dimidiamnon solvisset) inemtus ejjet: item, fi intra alios duos menses reliquum pretium non numer a/Jet-, fi-militer ejjet inemtus. Intra priores duos menses Lariano defuncto Rutiliana pupilla-ris aetatis successerat; cujus tutores in solutione cessaverunt. Venditor,denuncia-tionibus tutoribus sepe datis, post annum eandem possessionem Claudio Telema-cho vendiderat. Pupilla in integrum restitui desiderabat, victa tam apud Praeto-rem, quam apud Praefectum Urbi, provocaverat. Putabam bene judicatum, quodPater ejus, non ipsa contraxerat. Imperator autem motus est, quod dies com-mittendi in tempus pupillae incidisset, eaque essecisset, ne pareretur legi venditio-nis. Dicebam, posse magis ea ratione restitui eam , quod venditor, denuntiandopost diem , quo placuerat esse commissum, & pretium petendo decessisse a legesua videretur , non me moveri, quod dies postea transisset: non magis,quam sicreditor pignus distraxisset, post mortem debitoris die solutionis finita. Quiatamen Lex Commistbria displicebat ei, pronuntiavit, in integrum reflituendam.Movit etiam illud Imperatorem , quod priores tutores , qui non restitui deside-rassent, suspecti pronunaaq erant.
1
/
1
CAPUT