Buch 
Io. Friderici Weidleri Historia Astronomiae, sive De ortu et progressu astronomiae liber singularis / auctor: Ioannes Fridericus Weidlerus
Seite
385
JPEG-Download
 

SECVLI XVI.

385

LXXXVII. Degebst per id tempus Lipsiae industrius uirbartholomaevs sc vltet vs, mathesi incumbens sub Io. Ho •milio , is in apparandis mathematicis instrumentis, cuiusmodi apraeceptore praescribebantur, sedulus erat; quamobrem Tycho,inita cum ipso familiaritate, emit ab illo radium ligneum, ex Gem-mae Frisii praescripto, sed clam paedagogo, consectum. TalemTycho adeptus radium, obscruandis sideribus, quoties serenitasarrisit, sic inuigilauir, ut noctes saepe integras eo studio transege-rit. Obseruationes hoc radio multasLipsiae peregit, easque inspeciali codice ascriptas ita asseruauit.

LXXXIIX. Triennium cum Lipsiae exegisset, redeundumilli fuit in patriam, occasione mortis patrui Georgii.' Sed maxi-me illi displicuit, quod liberalia, quae amabat, studia, nobiles ui-ri, etiam consanguinei, despiciebant. Itaque inde discessum ma-turauit, & anno 1566 Vitebergam peruenit. Illic iucunde cumdegeret, uariaque semper obseruitaret, constituerat, non ante exa-ctam hiemem proximam demigrare; uerum, quae interuenit, pe-stis effecit, ut sese ineunte auctumno Rostochium conferret. Hicfunesto casu , in conflictu cum Manderupio bonam partem nasiamisit. A. 1567, mense aprili, Rostochii eclipßn solis contempla-tus est, eamque in progymnasmatis primam omnium a se obfirua-tarum fecit.

LXXXIX. Annum 1568 partim Rostochii, partim Viteber-gas transegit. Sed ulterius germaniam lustrare decreuir, ideoquea. 1569 Augustam Vindelicorum inuisit. Hic Io. Baptiflam &Paulum Hainzelium , senatores eruditos, & astronomiae impenseamantes, familiares habuit, Nactus quoque artifices, coepit in-primis meditari de quadrante, qui singula graduum minuta mon-straret, fabricando. Paulus Hainzelius recepit in se machinaeoperas & impensas, & quadrantem ligneum, cuius radius cubitosquatuordecim capiebat, in praedio suo, in pago Gekinga, erigicurauit. Tycho insuper sextantem ligneum, radii cubitorum qua-tuor, comparauit. Globum quoque ligneum orgyali diametroaffectum reliquit.

Ccc XC. .