Buch 
Christiani Hugenii ... horologium oscillatorium sive de motu pendulorum ad horologia aptato demonstrationes geometricae
Entstehung
Seite
10
JPEG-Download
 

io CHRISTIANI HVGENII

Descriptio constanter maneret. Sed cum pauxillum quandoque excedat ve!

Horologii. ^Aciat, exmukis minimis diflerentiolis tandem magna fatis con-flatur, idque ita elfe reipfa atque experimentis evincitur. Etsi enimeadem femper sit ponderis vis, rotas sibi proximae respectu, tamenper tot alias transdita,quantacunque cura limatas fuerint, nonfemper eadem ad perpendiculum usque pervenit. Praeterquamquod frigore quoque difficilior motus rotarum efficitur; itemqueevanescente aut sordescente quod illis additur oleo. Sed praeci-pue inaequales fiunt oscillationes horologiis quae mari vehuntur,ob jactationem navis continuam, adeo ut omnibus quidem inuniversum, sed his maxime omnium remedio opus sit, quo reci-procationum Penduli latiorum angustiorumque tempora aqua*ha evadant.

Ad definiendam ergo lamellarum formam in quibus positumest remedium istud, in primis Penduli longitudinem statuisseoportet, qua facile ex eo habetur, quod sint inter fe longitudi-nes perpendiculorum , sicut temporum qua in singulos recur-sus impenduntur quadrata. Adeo ut cum tribus pedibus defini-verimus longitudinem perpendiculi quod scrupula fecunda me-titur, ejus quarta pars, sive uncia novem debeantur ei quod fe-mifecunda notaturum sit. Item si Penduli longitudo quaratur,cujus recursus simplices 10000 hora spatio peragantur, hoc mo-do ratio inibitur. Penduli nempe tripedalis scimus 3600 recursusin horas singulas numerari : ergo hujus recursuum tempora sin-gula, majora simt temporibus Penduli quasiti, proportione 10000ad 3600 , sive 2.5 ad 9. Quare ut quadratum numeri 2.5 ad qua-dratum 9, hoc est , ut 62.5 ad 81, ita erit longitudo pedum 3 adeam qua quarebatur, nempe unciarum 4 cum ~.

Posita ergo longitudine perpendiculi, puta pedum trium inhorologio a nobis proposito, inde Cyclois linea, qua curvaturamlaminarum t datura est, hoc modo describetur.

Super tabula plana affigatur regula a b , femidigiti craffitudi-ne. Deinde fiat cylindrus c d e eadem illa altitudine, diametrumvero bafeos, dimidia perpendiculi longitudini, aqualem habens^sitque p g h e fasciola, seu potius bractea tenuis, affixa regula inf , cylindro vero in circumferentia puncto aliquo e , ita ut partimhuic Icircumvoluta sit, partim extendatur juxta latus regula a b.Cylindro autem infixa sit ferrea cuspis d i , pauxillum ultra basin.inferiorem prominens ,atque ita ut circumferentia ejus exacterespondeat.