HOROLOG. OSCULATOR.
zi
His ita se habentibus, fi cylindrus secundum regulam A B Vol-vatur , bracteolae tantum r g crassitudine intercedente, eäque sem-per quantum potest extensa, describet cuspis i insubjecto tabulaplano lineam curvam k i , quae Cyclois vocatur. Circulus vero ge-nitor erit cde, cylindri adhibiti basis. Quod si jam laminam k lad regulam a b applicuerimus; exarata primum in ea cycloidisportione k i, invertemus deinde ipsam, & in ssiperficie adversasimilem lineam k m , ab eodem puncto k egredientem, incidemus.Tum figuram m k i, accurate secundum lineas istas, efformabimus,cui figura lamellarum interstitium aptari oportet, inter quas per-pendiculum suspenditur. Sufficiunt autem ad horologiorum ussimportiones exiguL arcuum k m , k i j reliquo flexu inutili futuro,a d quem perpendiculi filum accedere non potest.
Verum, ut mirabilis lineae natura atque effectus plenius intelli-gantur, integras femicycloides k m , ki, alio schemate hic expri-mere vissim fuit, inter quas suspensum agitatumque PendulumK n p j diametri circuli genitoris duplum, cujuscunque amplitudi-nis oscillationes, usque ad maximam omnium per arcum m p i, iis-dem temporibus confecturum sit: atque ita, ut appensas spherae pcentrum, in linea m p i , quae & ipsa cyclois integra est, semperversetur. Qua» proprietas insignis, nescio an alii praeter hanc lineaedata sit, ut nempe fe ipsamssii evolutione describat. Haec autemquae dicta sunt, in sequentibus , ubi de descensu gravium, dequeevolutione curvarum agemus, singula demonstrabuntur.
B ij
Descriptio
Horologii,