i86 PHILOSOPHIA NATURALIS
De Morufive fluido libere innatet, sive fundo incumbat. Habet enim fuidipars quaelibet interna rationem corporis submersi, & par elt ratioomnium ejusdem magnitudinis, figurae & gravitatis specificae submer-sorum corporum. Si corpus submersum servato pondere liquesce-ret & indueret formam fluidi; hoc, si prius ascenderet vel descende-ret vel ex pressione figuram novam indueret, etiam nunc ascenderetvel descenderet vel figuram novam induere cogeretur : id adeo quiagravitas ejus cseteraeque motuum causae permanent. Atqui (percas. 5. prop. xix.) jam quiesceret & figuram retineret. Ergo &prius.
Corol. 5. Proinde corpus quod specifice gravius esi quam fluidumsibi contiguum subsidebit, & quod specifice levius esi ascendet, mo-tumque & figurae mutationem consequetur, quantum excessus illevel defectus gravitatis efficere possit. Namque excessus ille vel de-fectus rationem habet impulsus, quo corpus, alias in aequilibrio cumfluidi partibus constitutum, urgetur; & comparari potesi cum ex-cessu vel defectu ponderis in lance alterutra librae.
Corol. 6 . Corporum igitur in fluidis constitutorum duplex esi gra-vitas : altera vera & absoluta, altera apparens, vulgaris & compara-tiva. Gravitas absoluta est vis tota qua corpus deorsum tendit: re-lativa & vulgaris est excessus gravitatis quo corpus magis tendit de-orsum quam fluidum ambiens. Prioris generis gravitate partes flui-dorum & corporum omnium gravitant in locis suis: ideoque con-junctis ponderibus componunt pondus totius. Nam totum omnegrave est, ut in vasis liquorum plenis experiri licet; & pondus toti-us aequale est ponderibus omnium partium, ideoque ex iisdem com-ponitur. Alterius generis gravitate corpora non gravitant in locissuis, id est, inter se collata non praegravant, sed mutuos ad descen-dendum conatus impedientia permanent in locis suis, perinde ac sigravia non essent. Quae in acre sunt & non praegravant, vulgus gra-via non judicat. Quae praegravant vulgus gravia judicat, quatenusab aeris pondere non sustinentur. Pondera vulgi nihil aliud suntquam excessus verorum ponderum supra pondus aeris. Unde &vulgo dicuntur levia, quae sunt minus gravia, aerique praegravanticedendo superiora petunt. Comparative levia sunt, non vere, quiadescendunt in vacuo. Sic & in aqua corpora, quae ob majorem velminorem gravitatem descendunt vel ascendunt, sunt comparative &
appa-