PRINCIPIA MATHEMATICA. 329
generandum uti prius, & fundum vasis sustinebit pondus glaciei SE r ^. 1 b n e ^eolumnam ambientis.
Liquescat jam glacies in vase ; & effluxus aquae, quoad velocita-tem, idem manebit ac prius. Non minor erit, quia glacies in a-quam resoluta conabitur descendere: non major, quia glacies in a-quam resoluta non potest descendere nisi impediendo descensumaquae alterius descensui suo aequalem. Eadem vis eandem aquaeeffluentis velocitatem generare debet.
Sed foramen in fundo vasis, propter obliquos motus particula-rum aquae effluentis, paulo majus esse debet quam prius. Nam par-ticulae aquatam non transeunt omnes per foramen perpendicula-riter; seda lateribus vasis undique confluentes & in foramen con-vergentes, obliquis transeunt motibus ; & cursum suum deorsumflectentes in venam aquae exilientis conspirant, quae exilior est pauloinfra foramen quam in ipso foramine, existente ejus diametro addiametrum foraminis ut 5 ad 6, vel 54 ad 64 quam proxime, si mododiametros recte dimensus sum. Parabam utique laminam planampertenuem in medio perforatam, existente circularis foraminis dia-metro partium quinque octavarum digiti. Et ne vena aqua; exili-entis cadendo acceleraretur & acceleratione redderetur angustior,hanc laminam non fundo sed lateri vasis affixi sic, ut vena illa egre-deretur secundum lineam horizonti parallelam. Dein ubi vas aquaplenum esset, aperui foramen ut aqua efflueret ; & venas diameter,ad distantiam quasi dimidii digiti a foramine quam accuratissimemensurata, prodiit partium viginti & unius quadragesimarum digiti.
Erat igitur diameter foraminis hujus circularis ad diametrum venaeut 2.5 ad 2.i quamproxime. Aqua igitur transeundo per foramen,convergit undique, & postquam effluxit ex vase, tenuior redditurconvergendo, & per attenuationem acceleratur donec ad distantiamfemissis digiti a foramine pervenerit, & ad distantiam illam tenuior& celerior fit quam in ipso foramine in ratione 2.5 x 2.5 ad 2.1 x n'seu r7 ad 12. quamproxime, id est in subduplicata ratione binariiad unitatem circiter. Per experimenta vero constat quod quantitasaquae, qua; per foramen circulare in fundo vasis factum, dato tem-pore effluit, ea sit quae cum velocitate praedicta, non per foramenillud, sed per foramen circulare, cujus diameter est ad diametrumforaminis illius ut 2,1 ad 25, eodem tempore effluere debet. Ideo-
D u que