Buch 
Philosophiae Naturalis Principia Mathematica. Auctore Isaaco Newtono ...
JPEG-Download
 

PRINCIPIA MATHEMATICA. 407

centrum petebat. Unde cum terra communis suprema quasi duplogravior sit quam aqua, & paulo inferius in fodinis quali triplo velquadruplo aut etiam quintuplo gravior reperiatur: verisimile estquod copia materis totius in terra quasi quintuplo vel sextuplo ma-jor sit quam si tota ex aqua constaret; praesertim cum terram quasiquadruplo densiorem este quam jovem jam ante ostensum sit. Qua-re si jupiter paulo densior sit quam aqua, hic spatio dierum trigin-ta, quibus longitudinem 459 semidiametrorum suarum describit, a-mitteret in medio ejusdem densitatis cum aere nostro motus fui par-tem fere decimam. Verum cum resistentia mediorum minuatur inratione ponderis ac densitatis, sic ut aqua, quae partibus 13- leviorest quam argentum vivum, minus resistat in eadem ratione ; & aer,qui partibus 860 levior est quam aqua, minus resistat in eadem ra-tione : fi ascendatur in coelos ubi pondus medii, in quo planetae mo-ventur, diminuitur in immensum, resistentia prope cessabit. Osten-dimus utique in scholio ad prop. xxn. lib. 11. quod si ascendereturad altitudinem milliarium ducentorum supra terram, aer ibi rariorforet quam ad superficiem terrae in ratione 30 ad 0,0000000000003998,seu 75-000000000000 ad 1 circiter. Et hinc stella jovis in medio e-jusdem densitatis cum aere illo superiore revolvendo, tempore an-norum 1000000, ex resistentia medii non amitteret motus fui partemdecimam centesimam millesimam. In spatiis utique terrae proximis,nihil invenitur quod resistentiam creet praeter aerem exhalationes &vapores. His ex vitro cavo cylindrico diligentissime exhaustis gra-via intra vitrum liberrime & sine omni resistentia sensibili cadunt;ipsum aurum & pluma tenuissima simul demissa aequali cum veloci-tate cadunt, & casu suo describendo altitudinem pedum quatuor sexvel oäo simul incidunt in fundum, ut experientia compertum est.Et propterea si in coelos ascendatur aere & exhalationibus vacuos,planetae & cometae sine omni resistentia sensibili per spatia illa diu-tissime movebuntur.

Liber

Teuhus

HYPO-