Buch 
Philosophiae Naturalis Principia Mathematica. Auctore Isaaco Newtono ...
JPEG-Download
 

PRINCIPIA MATHEMATICA. 411

quartam partem lineas unius vix superante. Proinde disterentia tota timlongitudinis pendulorum quas in diversis regionibus isochrona sunt, LU,IUSdiverso calori attribui non potest. Sed neque erroribus astronomo-rum e Gallia missorum tribuenda est haec disserentia. Nam quam-vis eorum observationes non perfecte congruant inter se, tamen er-rores sunt adeo parvi ut contemni possint. Et in hoc concordantomnes, quod isochrona pendula sunt breviora sub aequatore quamin observatorio regio Parisienli, existente disserentia non minorequam lineae unius cum quadrante, non majore quam linearum 2 -f.

Per observationes D. Richeri in Cayenna factas disserentia fuit lineasunius cum quadrante. Per eas D. Des Hayes disserentia illa cor-recta prodiit lineae unius cum semisse vel unius cum tribus quartispartibus lineae. Per eas aliorum minus accuratas prodiit eademquasi duarum linearum. Et haec discrepantia partim ab erroribusobservationum, partim a dissimilitudine partium internarum terrae &altitudine montium, & partim a diversis aeris caloribus, oriri po-tuit.

Virga ferrea pedes tres longa, tempore hybernoin Anglia , breviorest quam tempore aestivo, sexta parte lineae unius, quantum sentio,

Ob calores sub aequatore auferatur haec quantitas de disserentia li-neae unius cum quadrante a Richero observata, & manebit linea iA:quae cum linea i-?4- per theoriam jam ante collecta probe congru-it. Richerus autem observationes in Cayenna factas, singulis septi-manis per menses decem iteravit, & longitudines penduli in virgaferrea ibi notatas cum longitudinibus ejus in Gallia similiter notatiscontulit. Quae diligentia & cautela in aliis observatoribus defuissevidetur. Si hujus observationibus fidendum est, terra altior erit adEquatorem quam ad polos excessu milliarium septendecim circiter,ut supra per theoriam prodiit.

PROPO-