PRINCIPIA MATHEMATICA. 4 2 5
compositis viribus incidet in tempus aliquod intermedium quod ter-tiae lunari propinquius elt; ideoque in transitu lunae a fyzygiis adquadraturas, ubi hora tertia solaris praecedit tertiam u.narem, maximaaquae altitudo praecedet etiam tertiam lunarem, idque maximo in-tervallo paulo poli octantes lunae; & paribus intervallis asilus ma-ximus sequetur horam tertiam lunarem in transitu lunae a quadratu-ris ad syzygias. Haec ita sunt in mari aperto. Nam in ostiis fluvio*rum fluxus majores caeteris paribus tardius ad dxplA venient.
Pendent autem effectus luminarium ex eorum distantiis a terra.In minoribus enim distantiis majores sunt eorum effectus, in majori-bus minores, idque in triplicata ratione diametrorum apparentium.Igitur sol tempore hyberno, in perigteo exiltens, majores edit effe-ctus, efficitque ut astus in fyzygiis paulo majores lint, & in qua-draturis paulo minores (caeteris paribus) quam tempore asilivo;& luna in perigseo singulis mensibus majores ciet aestus quam antevel post dies quindecim, ubi in apogaeo versatur. Unde sit ut aestusduo omnino maximi in fyzygiis continuis se mutuo non sequantur.
Pendet etiam effectus utriusque luminaris ex ipsius declinationeseu distantia ab aequatore. Nam si luminare in polo constitueretur,traheret illud singulas aquae partes constanter, sine actionis intensione& remissione, ideoque nullam motus reciprocationem cieret. Igiturluminaria recedendo ab aequatore polum versus, effectus suos graffa-tim amittent, & propterea minores ciebunt asilus in fyzygiis solstiti-alibus quam in aequinoctialibus. In quadraturis autem solstitialibusmajores ciebunt astus quam in quadraturis aequinoctialibus ; eo quodlunae jam in aequatore constitutae effectus maxime superat effectumsolis. Incidunt igitur aestus maximi in syzygias & minimi in qua-draturas luminarium, circa tempora aequinoctii utriusque. Et aestummaximum in fyzygiis comitatur fern per minimus in quadraturis, utexperientia compertum est. Per minorem autem distantiam solis aterra, tempore hyberno quam tempore aestivo, fit ut aestus maximi& minimi saepius praecedant aequinoctium vernum quam sequantur,& saepius sequantur autumnale quam praecedant.
Pendent etiam effectus luminarium ex locorum latitudine. Desig-net ApET tellurem aquis profundis undique coopertam ; C centrumejus; T, /polos; AE aequatorem ; F locum quemvis extra Equa-torem ; Ff parallelum loci; c D.d parallelum ei respondentem ex al-
I i i tera