Buch 
Philosophiae Naturalis Principia Mathematica. Auctore Isaaco Newtono ...
JPEG-Download
 

478

De MundiSystemate

PHILOSOPHIE* NATURALISLEMMA IV.

Cometas esse luna superiores in regione planetarum versari.

Ut defectus parallaxeos diurnae extulit cometas supra regiones sub*lunares, sic ex parallaxi annua convincitur eorum descensus in regi-ones planetarum. Nam cometae, qui progrediuntur secundum ordi-nem signorum, sunt omnes sub exitu apparitionis aut solito tardi-ores aut retrogradi, si terra est inter ipsos & solem; at justo celeri-ores si terra vergit ad oppositionem, Et contra, qui pergunt con-tra ordinem signorum sunt justo celeriores in fine apparitionis, siterra versatur inter ipsos & solem ; & justo tardiores vel retrogradi,si terra sita est ad contrarias partes. Contingit hoc maxime ex motuterrae in vario ipsius situ, perinde ut fit in planetis, qui pro motuterrae vel conspirante vel contrario nunc retrogradi sunt, nunc tar-dius progredi videntur, nunc vero celerius. Si terra pergit ad ean-dem partem cum cometa, & motu angulari circa solem tanto cele-rius fertur, ut recta per terram & cometam perpetuo ducta conver-gat ad partes ultra cometam, cometa e terra spectatus ob motumsuum tardiorem apparet esse retrogradus; sin terra tardius fertur,

motus comesae (detracto motu terrae) fit saltem tardior. At si terrapergit in contrarias partes, cometa exinde velocior apparet. Exacceleratione autem vel retardatione vel motu retrogrado distantiacometae in hunc modum colligitur. Sunto r r robservatae tres longitudines cometae sub initio motus, sitque rUU?

longi-