Buch 
Philosophiae Naturalis Principia Mathematica. Auctore Isaaco Newtono ...
JPEG-Download
 

4 3o . PHILOSOPHIA NATURALIS

n. cum terrae in observatione tertia, T locum terrae in observationeultima, & Tr lineam rectam versus principium arietis ductam.Sumatur angulus r T V aequalis angulo r hoc est, aqualislongitudini cometae ubi terra versatur in T. Jungatur ac, & pro-ducatur ea ad g, ut sit -rF ad «r ut AG ad AC, & erit g locusquem terrä tempore observationis ultimae, motu in recta ac unifor-

miter continuato, attingeret. Ideoque fi ducatur gr ipsi Tr pa-rallela, & capiatur angulus rg V angulo r^G aequalis, erit hicangulus rg V asqualis longitudini cometae e loco g spectati; &angulus T Vg parallaxis erit, quae oritur a translatione terrae deloco g in locum T: ac proinde Aloeus erit cometae in plano eclip-ticae. Hic autem locus V orbe Jovis inferior esse solet.

Idem colligitur ex curvatura viae cometarum. Pergunt haec cor-pora propemodum in circulis maximis quamdiu moventur celerius;at in fine cursus, ubi motus apparentis pars illa, quae a parallaxi ori-tur, majorem habet proportionem ad motum totum apparentem, de-flectere solent ab his circulis, & quoties terra movetur in unampartem, abire in partem contrariam. Oritur haec deflexio maximeex parallaxi, propterea quod respondet motui terrae; & insignis ejusquantitas, meo computo, collocavit disparentes cometas fatis longe

infra