Buch 
Philosophiae Naturalis Principia Mathematica. Auctore Isaaco Newtono ...
JPEG-Download
 

PRINCIPIA MATHEMATICA. 5:7

periodica partium vorticis deberent esse in sesquiplicata distantia-rum proportione. Ut vortices minores circum iaturnum, jovem &alios planetas gyrati conserventur & tranquille natent in vortice so-lis, tempora periodica partium vorticis solaris deberent este aequalia.Revolutiones solis & planetarum circum axes suos, quae cum mo-tibus vorticum congruere deberent, ab omnibus hisce proportioni-bus discrepant. Motus cometarum sunt summe regulares, & easdemleges cum planetarum motibus observant, & per vortices explicarinequeunt. Feruntur cometae motibus valde eccentricis in omnescoelorum 'partes, quod fieri non potest, nisi vortices tollantur.

Projectilia, in aere nostro, solam aeris resistentiam sentiunt. Sub-lato aere, ut fit in vacuo Boyliano, resistentia cessat, siquidem plumatenuis & aurum solidum aequali cum velocitate in hoc vacuo ca-dunt. Et par est ratio spatiorum coelestium, quae sunt supra atmo-sphaeram terrae. Corpora omnia in istis spatiis liberrime moveri de-bent ; & propterea planetae & cometae in orbibus specie & positionedatis secundum leges supra expositas perpetuo revolvi. Perse-verabunt quidem in orbibus suis per leges gravitatis, sed regula-rem orbium situm primitus acquirere per leges hasce minime po-tuerunt.

Planetae fex principales revolvuntur circum solem in circulis soliconcentricis, eadem motus directione, in eodem plano quamproxi-me. Lunae decem revolvuntur circum terram, jovem & saturnumin circulis concentricis, eadem motus directione, in planis orbiumplanetarum quamproxime. Et hi omnes motus regulares originemnon habent ex causis mechanicis; siquidem cometae in orbibus valdeeccentricis, & in omnes coelorum partes libere feruntur. Quo mo-tus genere cometae per orbes planetarum celerrime & facillime tran-seunt, & in apheiiis suis ubi tardiores sunt & diutius morantur;quam longissime distant ab invicem, ut se mutuo quam minime tra-hant. Elegantissima haecce solis, planetarum & cometarum com-pages non nisi consilio & dominio entis intelligentis & potentis oriripotuit. Et si stellae fixse sint centra similium systematum, haec om-nia simili consilio constructa suberunt Unius dominio: praesertimcum lux fixarum sit ejusdem naturae ac lux solis, & systemata omnialucem in omnia invicem immittant. Et ne fixarum systemata pergravitatem suam in se mutuo cadant, hic eadem immensam ab invi-cem distantiam posuerit. Hic

Liber

Tertius.