De MundiSystema, te
52 6 PHILOSOPHIA NATURALIS
paulatim decrescentem & spatio mensium sexdecim evanescentemobservavit. Mense Novembri , ubi primum apparuit, venerem lucesua aequabat. Mense ^Decembri nonnihil diminuta jovem aequarevidebatur. Anno 15-73, mense Januario minor erat jove & majorSirio, cui in fine Februarii & Martii initio evasit aequalis. MenseAprili & Maio fiellis secundae magnitudinis, Junio , Julio & Augustostellis tertiae magnitudinis, Septembri, OElobri & Novembri fiellisquartae, Decembri & anni 15-74, mense Januario fiellis quintae, &mense Februario fiellis sextae magnitudinis aequalis videbatur, &mense Martio ex oculis evanuit. Color illi ab initio clarus, albicansac splendidus, postea flavus, & anni 15-73 mense Martio rutilans instarmartis aut stellae aldebaran; Maio autem albitudinem iublividam induxit,qualem in faturno cernimus, quem colorem usque in finem servavit,semper tamen obscurior facta. Talis etiam fuit stella in dextro pedeserpentarii, quam Kepleri discipuli anno 1604, die 30 Septembris11. vet. apparere coepisse observarunt, & luce sua stellam jovis su-perasse, cum nocte praecedente minime apparuisset. Ab eo verotempore paulatim decrevit, & spatio mensium quindecim vel sex-decim ex oculis evanuit. Tali etiam stella nova supra modumsplendente Hipparchus ad fixas observandas & in catalogum refe-rendas excitatus fuisse dicitur. Sed fixte, quae per vices apparent& evanescunt, quaeque paulatim crescunt, & luce sua fixas tertiaemagnitudinis vix unquam superant, videntur esse generis alterius,& revolvendo partem lucidam & partem obscuram per vices osten-dere. Vapores autem, qui ex sole & stellis fixis & caudis cometa-rum oriuntur, incidere possunt per gravitatem suam in atmosphaerasplanetarum & ibi condensari & converti in aquam & spiritus hu-mides, & subinde per lentum calorem in sales, & sulphura, & tin-cturas, & limum, & lutum, & argillam, & arenam, & lapides, &coralia, & substantias alias terrestres paulatim migrare.
SCHOLIUM GENERALE.
Hypothesis vorticum multis premitur difficultatibus. Ut planetaunusquisque radio ad solem ducto areas describat tempori propor-tionales, tempora periodica partium vorticis deberent esse in du-plicata ratione distantiarum a sole. Ut periodica planetarum tem-pora sint in proportione sesqui plicata distantiarum a sole, tempora
peri.