Buch 
Elementa philosophiae naturalis / conscripta ab Antonio Reviczky...
Entstehung
Seite
52
JPEG-Download
 

52 Disputatio Prima

& Scotistae docent in quolibet individuo v. g. hominis dari na-turam universalem, quatenus natura humana, licet fit identi-ficata singularitatibus , adeoque Petro , Paulo, &c., est tamenab his distincta per Thomistas distinctione virtuali, per Scoti-stas vero reali minori, & fic distincta est eadem in Petro, &Paulo &c., adeoque una in pluribus. Verum sicut distinctiovirtualis ex natura rei , & realis minor impossibilis , ita uni-versale ei superstructum possibile esse nequit. Sunt alii , quicum Cajetano Cardinali naturam e. g. humanam statuunt uni-versalem eo, quod haec sit multiplex reip'ä quoad numerum,simul tamen una quoad speciem , quatenus naturae humanaeplures dantur in individuis, quae tamen omnia sunt unius spe-ciei- Alii cum Patre Amico naturam humanam universalemtuentur, quia multiplex in individuis, & simul una, quatenusindividua Petrus, Paulus inter se conveniunt, & similia reipsasunt, unde bene unitatem convenientiae dicunt. Alii deniquevidentes imaginem Physicam repraesentare alias sibi similes,existimarunt universale haberi posse realiter per repraesentatio-nem Physicam, sic quatenus Petrus repraesentat omnes homi-nes similes quoad essentiam, & non repraesentat quoad singu-laritates, quia in his similes non sunt, asserunt in Petro natu-ram humanam esse universalem-, sed contra has universim idpugnat, quod reipsa natura humana Petri e. g. sit identificatasuae singularitati, adeoque quidquid convenit naturae, aut denatura enuntiatur, convenire, & enuntiari realiter debeat desingularitate; igitur & convenientia, & repraesentatio, non mi-nus naturae , quam singularitati convenit; sed singularitatesjuxta illos non sunt unum, nec pluribus inesse possunt, conse-quenter nec natura , quod tamen ad universale requiritur.Quare.

a a Assero : universale tam Metaphysicum, quam Logicum esse

^ attributum pluribus commune per Ideam absque singularitati-bus repraesentatum. Assertio prob. Universale tam Metaphysi-cum, quam Logicum est, quod cum aliqua ratione unum est,pluribus convenire, de pluribus enuntiari potest , sed attri-butum commune pluribus per Ideam sine singularitatibus re-prxsentatum est unum, & convenire,atque enuntiari potest depluribus, ergo: min. ostenditur: nam tale attributum est unum,cum multiplicitatem ejus realiter singularitates faciant, quae inIdea non repraesentantur; dein est etiam aptum multis inesse,quia etsi non repraesentetur multis inesse, inest tamen multis,sicut repraesentatur, & de multis dici potest, igitur universaleest».

45 Obj. imo: universale non datur realiter, ergo nec per Ideamdicto modo repraesentantem. Lons. prob. cum non dentur

Ideae