Buch 
Elementa philosophiae naturalis / conscripta ab Antonio Reviczky...
Entstehung
Seite
54
JPEG-Download
 

54 Disputatio Prima

tum attpbutum est universale, quia imago fit per imprestionesvarias, quae procedunt ab objecto , quod uti certis circumstan-tiis est affectum , ita diversas imprestiones facit, ac proindeobjectum cum illis repraesentatur.

,9 Colliges rdo: si attributo cuidam per Ideam simplicem uni-versalem repraesentato , addatur attributum, quod paucioribusconvenit, illius universalitas limitatur, sic Idea entis omnibusconvenit, addatur ei attributum per seexistentis, soli jam sub-stantiae tribui potest; quod si attributum corporei adjungas ,jam nec substantiam omnem complectitur, sed excluso spiritu,rebus materialibus tantum competet ; jam vero addantur cir«cumstantiae figurae , temporis , loci, signi, particularis Idea en-tis ex universali efficietur, ut est : hoc ens. Ex adverso abIdea singulari , si tantum alia, & alia attributa demas , facilead maxime universalem pertinges. Aufer enim Petro singula-ritatem, & Idea hominem sive animal rationale repraesentabit,aufer rationalis differentiam, & solum animal non jam hominiuni, sed & brutis commune relinques, hinc diversa consurguntuniversalia, de quibus:

Articulus Tertius.

Divifio universalium Idearum,

50 U)Orphyrius Platonicae sectae Philosophus, natione Judaeus ,

J JT Tyro oriundus, discipulus Plotini , Origenis condiscipu-lus, Jambhci vero Magister, Religionis Christianae, quam su-sceperat , non desertor modo sacrilegus , sed insectator calu-mniosus , libello suo, quem ad facilius inteliigendas Aristote-lis categorias tertio Christi saeculo in gratiam ChryiTorii Roma-ni adolescentis discipuli soi composuit, & Isagogen in Aristote-lis categorias nuncupavit, hic,inquam, diversos Idearum uni.verfalium objecta sua repraesentandi modos primus discrevit ,redegit in ordinem, & in quinque praedicabilia divisit, nempe:in genus,speciem, differentiam, proprium,& accidens ; praedi-cabilia dixit, quod omnia de re quapiam enuntiari , seu prae-dicari possint. Quae ut clariora fiant, senem quandam attribu-torum universalium contexuit, quam alii arborem Porphyria-nam dixerunt, hanc inspice.

^ I ln hac arbore attributa universalia a genere supremo, seuente, ad speciem usque atomam, seu infimam,quae est homo,lpsaque individua deducta habes. Haec autem in eadem con-sidera ; imo ipse truncus arboris refert attributa, quae genussint simul, & species. Sic vivens genus est respectu animalis,

quod