Buch 
Elementa philosophiae naturalis / conscripta ab Antonio Reviczky...
Entstehung
Seite
147
JPEG-Download
 

M E T A P H Y S I C A 147.

ras qualitates, ita non pauciores plexus, & motus experimur;figurarum certe species diversissimas quis percensebit? & reseadem ad diversissimos motus concitari potest, cum alium mo-tum a calidis, alium a sonoris, alium a menstruis proficisci,vel sensu judice, fateri debeamus.

Quomodo autem diverse quoque, sed oppositam partiumdispoTitionem non requirentes qualitates eidem subjecto inestepossint, ubi de iis in particulari egerimus, explicabimus. Laccerte etsi in planula lucem copiose reflectentia, unde albedocomponi possit, se componat, nil officit, ut partibus constet facilli-me a se invicem separabilibus, quae de se molliter cufjiiditatae sint,inminimas tamen globulofas moleculas concrescant,ut ita & dulce,fluidum sit. Certe entitatulae illae, praeterquam quod superfluae,materiales tamen, quandam component figuram, & hinc proratione molis diversum motum etiam quendam habebunt, utita haec eadem, quae objiciuntur nobis, adversariis etiam sol-venda sint. Salia, quemadmodum e minimis moleculis con-stant , ita affectiones has, quas dicimus, includunt potius, quamefficiunt. Deinde neque omnis qualitas motu, neque omnismotus fermentatione perficitur; quid, quod gravissimis viris,ut alibi dabimus, neque omnis rermentatio a salibus acidis,

& alkalicis repetenda videatur, uti est ea , quae calci vivae aquainfusa peragitur. Unde salia ad qualitatum explicationem non ubi-que adhibenda conficies facile.

§. I I.

De Qualitatum intensione, N remissione.

Q Uoniam qualitates jam pluribus, jam paucioribus & obje- 74cti, & corporis, cui insunt, partibus, «ommunicatas ex-perimur, imo in iisdem corporibus nunc majorem, nunc mi-norem earundem effectum observamus , de his quoque dicen-dum est quidpiam. Affectiones itaque qualitatum has potissi-mum recensemus: Intensionem, extensionem, & remissionem.Intensionem vocamus, dum qualitas quaepiam in eodem subjectovalidior, & viribus auctior redditur, ut dum idem ferrummagis , magisque incalescit. Extendo vero est, dum qualitas inplures, aut pauciores corporis partes propagatur, quin valen-tior evadat, ut dum calor per cubiculum aequaliter dispergitur.Remissio denique est qualitatum debilitatio, ut cum ferrum can-dens refrigescit. Haec sicile intelligetur ex iis, quae de inten-sione disseremus, in qua tamen exponenda multum dissidentPhilosophi.

T r

Ccnv