Buch 
Elementa philosophiae naturalis / conscripta ab Antonio Reviczky...
Entstehung
Seite
181
JPEG-Download
 

Met ATHVsicjt Parti colaris. i§i

§. I.

Argumentis Metaphyfick exiflentia DEI demonflratur.

E X Argumentis Metaphyficis , quae cumprimis Pcolomneus 1iCardinalis copiose pertractat, hic duo tantum adferemus,quorum primum iit ex contingentia entium necessitas causae pri-mae. Repugnat , ut omnia, quae hactenus exstiterunt, autexistunt, sint contingentia, & defectibilia, ergo inter existen-tia debet dari aliquod necessario existens, & indesectibile,sed hoc est ipse DEUS, ergo datur DEUS. Ant. prob. Re-pugnat, ut omnia ab existendo seu simul, seu successive defi-ciant, ut e. g. nunc nihil existat, sed si omnia , quae hacte-nus exstiterunt, aut existunt, este contingentia non repugnat,possunt nunc simul ab existendo deficere, ergo. miti, inde patet,quia contingens nihil est , nisi quod ab existendo deficere po-test. Maj. autem preb. si omnia jam deficerent contingetutia, ita ut nullum ens contingens existat, ex possibilibus fie-rent impossibilia, sed hoc nec Athei admittunt, cum possibili-tas eorum etiam sententia sit necessaria, ergo. Major itaqueproh, si omnia deficerent , nulla dari posset potentia pro-ductiva , sed absque hac cuilibet certum est, nullum ens pro-duci posse, adeoque etiam nullum possibile, licet ex desectoextrinseco esse, ergo. Quod vero nulla daretur potentia pro-ductiva, inde ostenditur: si enim ab existendo deficerent»omnia , ut quaepiam entia existant , vel eorum unum sal.tem seipsbm , vel duo mutua, & simultanea actione producerese deberent, quorum alterutrum asserere inter absurda a sanamente reponitor, »t cui certissimum est, & nihil agere posse,nisi existat, & nihil indifferens, qualia omnia contingentia sunt,nisi ab alio determinari posse.

Hanc, & demonstrationem illam , qua ex singulis entibus 13ad dandam sibi exislentiam insufficientibus tota collectio insuf-ficiens probatur, hoc fere uno responso elidere conantur Athei,quod omnia entia distributive sumpta & contingentia quidem,

& insufficientia sint, neque tamen inde consequi totam horumcollectionem aut contingentem , aut insufficientem ad dan-dam sibi existentiam esse debere, quemadmodum non sequiturex eo, quod dies singulae deficiant, venturam totam aeternita-tem deficere posse; atque hac de causa ex contingentia entiumnullam entis necessarii, seu DEI exislentiam ostendi conten-dunt.

At licet argumentum a partibus distributive acceptis ad to-tam collectionem non valeat , ubi attributum per ipsam par-t.um collectionem aut augetur, aut miapitur; vel partibus ob

Z i se*