tus complementi declinationis eius-dem stellę, ad semidiametrum aequatoris sinum uidelicet totum per lema quintę. Quapropter per 23, propositionem sexti sicut h r, ad sinumuersum arcus aequatoris propor-tionalis arcui paralleli distantięstellę à meridiano, ita rectangulumcontentum sub sinibus rectis complementi altitudinis poli et complementi declinationis eiusdem stelle, ad quadratum sinus totius. Atuero recta ipsa linea hr, differentia est sinuum rectorum altitudinis meridianę& eius quam tempo-re obseruationis eadem stella habet: igitur sicut differen ia sinuumrectorum duarum praedictarum altitudinum ad sinum uersum di-stantie stellę à meridiano ita rectangulum contentum sub sinibus rectis conplementi altitudinis poli,& complementi declinationis eiusdem stelle adquadratum sinus totius. Pręsens autem propositio in uniuersum ueraest, siue proposita stella in dato horizonte ortum habeat atque occasum,siue super eum integram reuolutionem perficiat. Stella enim quę declinationem habet maiorem complemento altitudinis poli supra horizontem, tota nocte uerti cernitur circa polum, si regio& stella ipsaad eandem partem uergant, nempe aut ad boream, aut ad austrum. Veruntamen duas altitudines meridianas eam singulis diebus habere ne-cesse est:alteram maximam: alteram minimam. Maxima erit, quumuel stella ipsa in polo horizontis constituta fuerit, uel ab eo miinmum recesserit: minima uero quum maxime. Quapropter sinus rectus eius altitudinis quam stella habet obseruationis tempore, ex si
zuletzt gesucht
- Noch keine Suchworte
Letzte Trefferliste
Die letzte Trefferliste besteht aus Ihrer letzten Suche, samt Filter- und Sucheinstellungen.
AnzeigenSchliessen
Buch
Petri Nonii ... de crepusculis liber unus, nunc recens & natus et editus : ; item: Allacen arabis vetustissimi, de causis crepusculorum liber unus a Gerardo Cremonensi iam olim latinitate donatus, nunc vero ominiu[m] primum in lucem editus / Pedro Nuñez
Entstehung
JPEG-Download
verfügbare Breiten