106 Tiber Fertus
ile. nec dubitandum puto, Erucas& campas idem eſſe, ex Colu-mella lib. r 1. c. ult. ad fi. ait enim. Vbi uero apricis regionibus poſtpluuias noxia inceſſerunt animalia, quae a nobis appellantur eru-cae, Graece autem campae nominantur, uel manu colligi debẽt,uel matutinis temporibus frutices olerum concuti. His igitur co-gnitis, quibus aduerſus eas remediis uterentur antiqui, non ab reputaui quaerere. Et quidem Columella, loquens de ijs, quae ole-ribus nocent, erucis, poſt proxime relatum locum ĩta ſubiungit:Id tamen ſuperuacuum eſt facere, ſi ante ſationem, ſemina, uti jampraedixi, ſucco herbae ſedi macerata ſint. nihil enim ſic medicatisnocent erucae. Cui remedio& aliud ſuperſtitioſum ex Democri-ti ſententia ſubiungit, de quo& Plinius lib. 1 7. c. 28. Idemq. Pli-nius lib. 19. c. Io. de eiſdem loquens ita refert. Naporum medici-na eſt, ſiliquas una ſeri, ſicut olerum cicer. arcet enim erucas: quoſi omiſſo iam natae ſint, remediũ abſi nthij ſuccus decocti inſper-ſus,& ſedi, quam aizoum uocant: genus hoc herbae diximus. ſe-men olerum ſi ſucco eius madefactum ſeratur„ olera nulli anima-lium obnoxia futura tradunt, intotum uero nec erucas, ſi paloimponãtur in hortis oſſa capitis ex equino genere„ feminae dum-taxat. Aduerſus erucas& cancrum fluuiatilem in medio horto ſu-ſpenſum auxiliari narrant. Sunt qui ſanguineis uirgis tangant ea;quae nolunt his ob noxia eſſe. Hactenus ille. Palladius uero locoſapra a me citato ita ait: Contra erucas ſemina, quae ſpargendaſunt, ſemper uiuae ſucco madeſiant, uel earum ſanguine. Quodpoſtremum Palladij remedium ridiculum puto. cum haec anima-lia ſanguine careant. male enim ille locum intellexit, unde uertit,ut infra de aliis apparebit. Idem paullo poſt illud quod ſupra defuſticulis allij,& de trito allio, uitibus medela, retulit, ita ſubiun-git. Naſei quoq. prohibẽtur, ſi circa arborum uel uitium crura bi-tumen& ſulphur iacendas, uel ſi ablatas de horto uicino campasexcoquas aqua,& per horti tui ſpatia uniuerſa diffundas. Et paul-lo poſt Democritus aſſerit, neq. arboribus, neque ſatis quibusli-bet noceri poſſe a quibuſcumq. beſtijs, ſi fluuiatiles cancros pluri-mos, quos Graeci paguros nominant, non minus quam decem,fictili uaſculo in aqua miſſos tegas,& ſub dio ſtatuas, ut dect᷑ die-bus ſole uaporentur, poſtea, quaccumq. illacſa uolueris eſſe, eaaqua perfundas:& octonis diebus peractis hoc repetas, donec ſo-lide, quae optaueris, adoleſcant. Et nõ multo poſt: Campas non-f nulli