7
Variarum lectiionum. 107
nulli ficulneo cinere perſequuntur: ſi permanſerint, urina bubu-
la& amurca, aequaliter miſta conferueant,& ubi refrixerint oleraomnia, hoc imbre conſperge. Haec ille: quae pro maiori parte exConſtantino, ſeu eo, quiſquis ſit, qui ſub Conſtantini quarti Im-peratoris nomine de agricultura ſcripſit, lib. 5. c. 48. trãſtuliſſe eum.apparet. cum quo tamen non cõcordat in eo, quod Palladius can-crorum conſperſionem octauo die repeti mandat, cum ille alter-nis diebus fieri praecipiat. Hactenus de erucis dixiſſe ſufficiat,quas Catonis, Columellae,& Plinij temporibus uitibus non no-cuiſſe exiſtimo, cum eo tempore arbuſtiuis& iugatis uineis, quaeſe multum a terra extollebant, uterentur, quibus nec hodie noce-re ſolent. Verum quoniam poſt illa tempora, inſtar prouincialiũ,
pedatis& humilibus uitibus uſi ſunt, ut& nos utimur,(nam Pal-
ladium inter auctores non multum antiquos connumero) no-cuiſſe credendum eſt: ideoq. omiſſaa Catone, Columella,& Pli-
nio remedia, a Palladio aduerſus eas prodita leguntur. ſic& po-
ſteriores de eis meminerunt. nam Petrus Creſcẽtius, qui de agri-cultura Italico ſermone ſcripſit, lib. 4. cap. I 8. eas manu legendas,pedibusq. conterendas, aut igne comburendas praecepit. An-dreas uero Matheolus in Dioſcoridem lib. 3. c. 97. in Tuſcia uiſcoillis occurri. Verum antiquis(ne ipſos moleſtia caruiſſe quis pu-tet) harum loco infenſi fuerunt inuoluuli, quos alij conuoluulos,alij uolucra, Palladius uero cantharides appellauit. ea enim be-ſtiola eſt magnitudine paullo amplior tritici ſemine, longi roſtri,inſtar curculionis, qui frumentum praerodit: aliae uiridis, aliae
aurei, aliae caeleſtis, aliae uarij coloris, fulgentes omnes,& lucis
dae, alas habentes, ut Scarabei, contectas: nocte& matutino tem-pore uagantur,& roſtro pubeſcentes pampinos& teneras uuas,curculione in caulem infixo, praerodunt. necnon foliorum cau-les, in quibus ſolis auxilio miris modis, ad aeſtum euitandum, ſeinuoluunt& occultant, unde nomen ſumpſiſſe uidentur ex Plau-to in Ciſtellaria, actu 4. ſce. 2. cuius haec ſunt.La. imitatur nequam beſtiam,
Et damnificam. Ph. ſed quidnam, amabo? La. inuoluulum,
Quae in pampini folio intorta implicat ſe, itidem haec
Intortam orationem exorditur ſibi. ö
Cum autem animal iſtud hodie quoq. uineis arboratis nocentiſſi-mum ſit, non ab re eſſe putaui, ſi, de eo quoq. quid ſcriptum inue-
nerim,
—
—