( 3° )
saepe in subsidium vocata fuerat. Pridie vero ejus Diei, qui illi supremus erat»ad Haemorrhagiam solitam proclivis erat, quam omni Ope sob ipso erumperegestientis 8anguinis primo Nixu praevenire satagebat, Periculum, quodnon multo ante ab immodico ejus Effluxu evaserat, iterum verita. Et qui-dem nimis fataliter cessit Remediorum quae adhibuit fucctffus, Sanguine nonamplius prodeunte ; unde se in tuto positam, vel eo ipso ante obitum die,Maij io. 1679. cenfuit. Cum ex improviso fatalis illius immineret Cata-strophe. Postquam enim Vesperi se intra Cubile composuerat, subito im-mani Capitis Dolore correpta erat; cujus gratia (vacillare statim incipientiLmgua) Chirurgum extemplo advocari jussit, qui Sanguinem detraherer. Illeautem, qui Mille Pastus inde aberat, non ante appellere potuit, quam Nobi-lissima Domina e Vivis excesserat, quod intra Semihoram ab insultu con-tigit.
Ad Cadaveris Apertionem vocatus, accito in operis Societatem Doctiss. D.Tomkyns, hoc notatu dignum invenimus, quod quamvis a 30 annis Jecurab omnibus fere Celeberrim. Medicis, quos sanitati suae moderandae admove-rat, non modo summe obstructum (quae etiam de Liene pronunciata fueratSententia,) sed etiam Scirrhosum habitum fuerat, usque adeo tamen ab omnilabe immune erat, ut nulla vel minimae Obstructionis Vestigia offendi po-tuerant. Solummodo prxgrande erat, & proinde (in Macilento praesertimGorpore,) majorem solito in Hypochondrio Tensionem efficiens, palpum iisfacile obtrudere potuit, qui, pro solenni olim more, cunctorum Hypochon-driacorum Titulo insignitorum, Symptomatum Causas ab Hepate & Liene Ob-structis deducunt. Hoc saltem notavimus, quod ncc in Cysti Fellea, quaeplurimum contracta erat, nec in reliquis (quae sese conspicienda obtulerunt,)per Hepar sparsis Vasis Biliaribus, quicquam Bilis repertum fuerit, nec ab eaTincturam nisi admodum dilutam, hauserant; verum in Cystis Cavitate qua-tuordecim reperiebantur Concretiones, quarum maxima pars magnitudine piseaequabant, duae vel tres paulo ampliores erant, pressae rotunditatis, exteriusfere nigricantes, A Glabrae, atque Bezoar, postquam paululum Aeri expositaefuerant, aemulantes, primo autem intuitu Pilulas Aloeticas referentes, intusFlavescentes, cum aliquali in Centro Cavitate, facileque Friabiles. Lien pari-ter ab omni labe immunis videbatur, sed, non secus ac Hepar , solito gran-dior. Pancreas nulla evidentia Obstructionis indicia prodebat. Renes & Sa-bulo, & Calculis, omnique Obstruente Materia liberi cranr, quamtumvis praeDoloribus, qui circa eorum Regionem aliquoties invadere solebant, credide-rat aliquando Illustr. Domina, se Calculo laborasse. Uterus debite constitutusvidebatur, quamvis ex Symptomatis, quibus antea laboraverat, haud paucahuic parti adteribi soleant.
Intra Thoracem , observandum occurrebat, quod in dextro Latere Pul-mones firmiter Pleura , 4. Digitorum Liritudine, adhaerebant, variisque inLocis, pise'ertim hic illic circa Loborum Margines, tanto Nigrore affice-rentur, ut ad Sphacelationes Proni viderentur. Cor senum conspiciebatur :Quodque forsen attendi mereatur, Pinguedinis sat magna quantitas Basi ejusaccrevit, quanquam reliquo corpore valde emaciata luerit.
Aperto