Band 
Vol. III.
Seite
35
JPEG-Download
 

( 35 )

aside. I applyed a Cupping-glaß to the place ; then I Scarify’d, and Cup’dhim again ; aster which I put on a Plaister os Dias alma, and he was per-fectly Cured.

X. Acri erat & lepido Ingenio cujus casum refero Domina, formosa,lv<r*?x,o{, interqueNegotia domestica,quae continuo eam exercitam detinuerunt,plurimum occupata, unde integra per multos Annos Valetudine potita est,plures licet enixa fuisset Liberos. Ante Sexennium vero'abhinc praegnans,circa medium Gestationis tempus, in Hjfiericos (nescio qua^e?paV«j inciditAffectus, qui quamvis illo tempore Remediis cedebant, subinde tamen re-currebant, licet non admodum frequentes. Tandem instante Partus tempo-re, postquam magis quam par erat (gravi id postulante Occasione) scsc exer-cuerat, postridie (accelerato forsan aliquantulum Partus tempore) cum maxi-mis doloribus parturire erepit, magna effluente Sanguinis quantitate,Fcetu tamennondum in Lucem emisso; donec labantibus viribus, totoque fere, prout a-ftantibus visum erat, excreto Sanguine, de Vita desperatum fuerit. In Vi-tam vero quasi revocata (Foetu tandem, sed mortuo, excluso) brevi inCmvulfivos incidit Affectus, qui, non obstante Remediorum usu, pertinaci-ter affligebant, per Intervalla licet, ad plures Menses. Inde aliquanto me-lius se habuit, licet non in totum i praefatis Symptomatis immunis; quae tan-dem aucta, non incertis, ut ante, Invasionibus molesta erant, sed primo Ter-tianis, si rectd teneo, Periodis, dein Quartanis, & non ita multo post Quin,tanis (h. e, utQuatuor integri dies intercederent inter singulorum Paroxys-morum initia ) invadebant; idque exacte adeo, ut non certius HorologiorumIndices ad notatas figuras redeant, quam isti Paroxysmi suos repeterent Cur-sus. Incipiebant cum Oscitatione, aliquali Rigore, & magna Urinae Limpidaequantitate exclusa; dein aegrotans statim Convulsa opus habuit ut astantiummanibus prehenderentur ejus manus, secus vel Vestes vel Faciem dilacerabar,multoque nisu Dentibus petebat prehendentium manus, Mente omnino Capta,& Aphona. Postquam per horam unam vel alteram hoc modo Convulsa per-stitisset, Urinae Limpidae magna copia identidem reddita, sensim evanuit Pa-roxysmus, obrepente Somno, qui per plures horas perseverabat; tandemque,omnium quae in Paroxysmo transacta erant nescia, ad se rediit. Reliquis tri-bus diebus, quamvis a Paroxysmo libera, admodum tamen debilis, & ener-vata erat, ut vix e lecto vel Sedili surgere, nedum cameram obambulare abs-que ministrantium Satellitio, potuerit.

Curationem accersitus aggressus sum Medicamentis Testaceis &Sp. C. Ger-vi; Indicationem sumens a magna illa Urinae Profusione, & Nervofi generisAffectibus, quae insignem & Sanguini, & Succo Nervoso, Acorem imprestumfuisse mihi fidem fecerunt. Verum cum pertinaciter, his non obstantibus,haererent Paroxysmi, statisque redirent Peiiodts, in Mentem venit, istos nonaliter tractandos, quam solent Febrium Intermittentium. Quamvis enim nontantum prae se ferrent Calorem, quantum Febres Vulgares Intermittentes;cum tamen regulariter adeo, uti mos est istiusmodi Febrium, procederent,cumque insuper non omnes Intermittentes, proprii sic dictae, eundem obser-vent Caloris modum, omnes tamen eodem Remedio, Cortice sc. Peruviano,

F 2 debellen-

Periodicas

Convulfion ; byDr. W*Cole. n.f 7+* 5-