Band 
Vol. III.
Seite
47
JPEG-Download
 

( 47 )

teo Malleolo excitarentur, quo scilicet parvis Ictibus iteratis citissime lese exci-pientibus Incus parva percuteretur, quae ex Argento, vel alio quodam Metal-lo valde sonoro, proindeque ad incussos sibi Ictus valide repercutiendos apto,conflata esset : Unde mirum non est, quod ejusmodi Vibrationes, cum ad O-vale usque Cerebri Centrum pervenere, hanc excitent in Anima Ideam, qutesonum praeternaturalem Tinnitus Auris nomine vulgo expressum denotat. '

Musculos etiam Auris Internae multis ab hinc Annis saepissime indagavi,& partem hanc duobus tantum instructam esse ftmper observavi. Hi Nervu-los pene insensibiles a Nervis quintae Conjugationis recipiunt, & VasculisSanguiseris etiam pene insensibilibus irrigantur, quae sunt Arteriae Carotidis ,& Venae Jugularis interna: Propagines. Illorum Primus crassior & longiorbina Capita, binosque Tendines habet; unicum vero Ventrem, ideoque Mus-culum Mmogastricum nominare lubet. Primum Caput, Vaginula Membra-nacea vestitum, h sinu exiguo Osseo supra partem supernam Aquaduttus exca-vato emergit; Secundum vero, quod mere carnosum apparet, non procul Llatere externo exigui sinus Ossei, de quo mox dictum, suam ducit Origi-nem. Fibrae carneae bina diversa Capita Musculi, de quo nunc agitur,componentes invicem strictissime uniuntur paulo antequam Tympani Cavita-tem subeant, Ac tunc in Ventrem Vagina membranacea sät valida undequa-que cinctum unius & ejusdem Musculi desinunt. Deinceps ipsaemct Fibra:carnea:, de quibus jam loquor, versus Tympani Cavum scfe porrigentes, pau-lo postquam illud subierunt, ab invicem separantur, & in binos TendinesVaginula membranacea valida indutos abeunt. Horum Primus, Secundolongior nec non gracilior, postquam scsc parum sorsum erexit, parvae Tro-chleae membranosae interventu huic Offis Petrosi parti alligatur, cui in-sculptum est Initium Aquaduttas Fallopii , seu Canaliculi Onei, qui Ner-vum durum Auris admittit; ita ut Officioso hujusce membranosae Trochleaeministerio libeie motus omnes edat, quibus edendis dicatus est: Tendo iste,deorsum reclinatus super gracilem Malleoli Apophysin ad Perpendiculum de-scendit, eique annectitur scsc parum expandendo j unde fit ut ejus Nexus adCervicem usque ipsiusmet Malleoli extendatur. Secundus Musculi, quemjam describo, Tendo, Primo brevior & crassior, multumque erasa Vaginamembranacea vestitus, in Cavitatem Tympani recta fer& porrigitur, & mediae.Capitis Malleoli parti annectitur, ibique ita explicatur, ut ejus nexus ad Cor-pus usque Incudis protendatur, adeoque binis ejusmodi Ossibus invicem necten-dis inserviat: Tendo iste Ossi, cui supersternitur membranaceae Vagina: soaeInterventu alligatur. Secundus Auris Internae Musculus emergit b TubuloOsseo excavato in parte infima Ossis, quod Portae Labyrinthi & illius Fene-strae Interjicitur. Musculus iste Musculo Monogaßrico supra descripto multominor & brevior est: Hinc fir, ut illum Musculum Minorem Auris internaenominem. Ventrem carnosum sat crassum habet, & Tendine suo maximigracili Capiti Stapedis inseritur.

Dum Musculus Monogaßricus Auris in scmetipsom contrahitur, longiorillius Tendo Caput Malleoli & Corpus Incudis parum sorsum tollir. Parumsolummodo dixi sorsom tollere, quoniam Tendo brevior ejusdem Musculi,utpote Capiti Malleoli extremo suo fine annexu?, quemadmodum longior il-lius