*77
LIBERI. ELEGIA X.
Nec vigilare alio nomine cedat Amor.
Qui non ante patet, donec * manus attigit ossa.
30 Quisquis es, assiduas aufuge blanditias.
Illis & filices, & possunt cedere quercus :
Nedum tu possis, spiritus iste levis.
Quare, si pudor est, quamprimum errata fatere:Dicere quo pereas saepe in amore juvat.
ELEGIA X.
Jucunda quies , primo cum testis amoriAffueram vestris conscius in lacrimis !
O noctem meminisse mihi jucunda voluptas IO quoties votis illa vocanda meis !
5 Cum te complexa morientem , Galle, puellaVidimus in longam ducere verba moram.Quamvis labentes premeret mihi somnus ocellos iEt mediis caelo Luna ruberet equis;
Non tamen a vestro potui secedere lusu,
10 Tantus in alternis vocibus ardor erat.
Sed quoniam non es veritus concredere nobis ,
- Accipe commissae munera laetitiae.
Non solum vestros didici reticere dolores :
Est quiddam in nobis majus , amice , fide,i j Possum ego * diversos iterum conjungere amantes;Et dominae tardas possum aperire fores :
Et possum alterius curas sanare recentes ;
Nec levis in verbis est medicina meis.
Cynthia me docuit semper, quaecumque petenda ,
20 Quaeque cavenda forent: non nihil egit Amor.
* Alii cutisalii, malus ,quod probo.
* Alii divifisi