j 7 8 PROPERTII
Tu cave ne tristi cupias pugnare puellae ,
Neve superba loqui, neve tacere diu :
Neu, si quid petiit, ingrata fronte negaris ,
Neu tibi pro vano verba benigna cadant.
Irritata venit, quando contemnitur illa ;
Nec meminit justas ponere laesa minas.
At quo sis humilis magis, & subjectus Amori,
Hoc magis effectu saepe fruare bono.
Is poterit felix una remanere puella ,
30 Qui numquam vacuo pectore liber erit.
ELEGIA XI.
cdriD te mediis cessantem , Cynthia, Baxis,Qua jacet Herculeis semita litoribus ,
Et modo Thesproti mirantem subdita regnoEt modo Misenis aequora nobilibus ,
* Alii traiu. 5 Nostri cura subit memores * ah ducere noctes ?t,re ‘ Ecquis in extremo restat amore locus ?
An te nescio quis simulatis ignibus hostisSustulit e nostris , Cynthia , carminibus ?
Atque utinam mage te remis confisa minutis10 Parvula Lucrina cymba moretur aqua :
Aut teneat clausam tenui Teuthrantis in undaAlternae facilis cedere lympha manu ;
* • Quam vacet alterius blandos audire susurros
Molliter in tacito litore compositam :
15 Ut solet amoto labi custode puella
Perfida , communes nec meminisse Deos.
Non quia perspecta non es mihi cognita fama ;
Sed quod in hac omnis parte timetur amor.
0