I
74« , C. PLINII NATUR. HI S T O R.
sicere potuere.: 9 non castra Punica ad tertium lapidem vallata, porceque Collina: adeqru*tans ipse Hannibal. Tanto propius Carthaginem pomo Cato admovit.
10 Colitur ficus arbor in foro ipso 11 ac Comitio Romx nata, 3 12 sacro fulguribusibi conditis: magisque 13 ob memoriam ejus, quae nutrix fuit Romuli ac Remi condi-5 toris appellata : quoniam sub ea inventa est lupa infantibus praebens 14 rumen , ( ita vo-cabant mammam : ) miraculo 15 ex aere juxta dicato, tamquam in Comitium 14 spontetransisset, 17 Atto Navio augure. 18 Illic arescit: rurlusque cura sacerdotum seritur. Fuit& ante 19 Saturni aedem , Urbis anno cclx. sublata , sacro a Vestalibus facto, cum20 Silvani simulacrum subverteret. Eadem fortuito satu vivit in medio foro , qua sidentia10 imperii fundamenta ostento fatali 21 Curtius maximis bonis , hoc est , virtute ac pietate,ac morte praeclara expleverat. /Eque fortuita eodem loco est vitis atque olea , umbra:gratia, sedulitate plebeia sata:. 22 Ara inde sublata gladiatorio munere Divi Julii, 23 quodnovissime pugnavit in foro.
Interpretatio.
L Sacro. ] Et sacrum idcirco Comitium est, quod ibi condita sunt fulgura.
Noti.
9. No» cafira Punica. ] Livius, lib. 16. pag. 182. Interhac Hannibal ad Anienem fluvium, tria millia paß itum ab Urbecaßra admovit. Ili , sativis positis , ipse cum duobus millibus equi-tum ad portam Collinam usque ad Herculis templum efl progressus :atque unde proxime poterat , moenia situmque Urbis obequitanscontemplabatur. Nomen habet porta Collina a collibus Qui-rinali & Viminali, aequata ibi planitie conjunctis.
10. Colitur ficus.] De ea Varro, lib. 2. ue re rust. cap.xi. pag. Az. Cave porro vel Scaligcro credas , hunc locumita corrumpenti : Colitur ficus arbor in foro Romina , jam su-pra fulguribus ibi conditis : magisqm ob memoriam ejus..,, quamtamquam in comitium sponte transivisset, ab Accio Navio. Il.icoarescit > &c. Aut alteri scriptori novitio , sic refingenti: Co-litur-ficus arbor in foro ipso Romina, tam sacra quam fulguribusibi conditis. Neuter enim ut eum locum integritati sita: re-stitueret , mentemque scriptoris astequeretur, codices con-ditivos consuluit: sed ingenii conjectura: cmeudatidique li-bidini plus Lquo indulsit.
11. Ac Comitio . ] Victor, in Regione Urbis octava : Fi-cus Ruminalis in Comitio, ubi C? Lupercal.
12. Sacro. ] Ita MSS. Reg. Colb. Th. &c. non sacra.Subintellige , comitio, soroque. Seneca, lib. 2. Natur, qtuclr.scribit Romanos olim cum crederent nisi fato fulmina nondecidere, essis hostiis , exstructifque aris , adhibito sacer-,dote, velut in procurationem malorum, condere ea solitos ,ubi decidilfent. Condi enim dicebantur, cum lacerdos dis-persos ignes in unum redigeret , & quadam tacita prececonderet, & consecraret. Hunc morem Lucanus insinuat,lib. 1. versi 606.
Aruns dispersos fulminis ignesColligit, & terra ttncßo cum murmure condit. *
Loco sacro fulguribus ibi conditis, statim imponebatur abAugure sacellum , & ara. Sacer autem ac religiosus fieristatim putabatur locus, qui fulgure ictus effer, quod eumsibi Deus dicaile videretur , inquit Festus - verbo Fulguritum.Nisi tamen MSS. exemplaria, qua: proxime laudavimus,& alia qua- Salmasius vidit, ipso prodente in Solin. pag.1136. sacn exhiberent, sacra legi hoc loco , vel ex ipsaorationis structura ac serie, pradlabihus videretur : cum &ipsa ficus , juxta quam & fulgura condita fuere , & ara im-posita , perinde Iaera idcirco , ac forum ipsum existimarimerito postit.
13. Ob memoriam ejus. ] Alterius ficus, qua: vere ac pro-prie Ruminalis fuit, quod vumim , hoc est , mammam Ro-mulo , Remoque prabuit : non in Comitio lata , ut illaprior : sed ad Tiberis ripam, in Cermalo sive Germalo,,quo aqua hiberna Tiberis infantes detulerat, in alveoloexpositos, inquit Varro, lib. 4. de ling. Lat. pag. 16. Etob hujus memoriam , altera illa, qua: in Comitio fuit, Ru-minalis quoque est appellata, cum ab aliis Navia dicere-tur , quod esset ibi ab Atto Navio Augure lata, ut Festusrefert. Hanc ficum sacram pro Curia positam vocat DionysiHalic. lib. 3. pag. 204. Prioris, qux vere Ruminalis fuit,meminit Aurelius Victor, in Otigin. gent. Rom. pag. 40.Remus porro, perinde ac Romulus Urbis conditor appel-latur : quod & Livius facit, mox laudandus. Fuerit hscsane vulgi opinio : quam Plinius, veritatis sedulus investi-gator, olbrque fabularum , haud obscure sugillat, cum ait,juxta ficum Naviam miraculum lupa: pueros lactantis exsere dicatum , tamquam in Comitium, ubi Navia ficus fuit,Ruminalis a Cermalo sponte transiliet.
14. Rumen. ] Ita Colb. 1. At rumin Reg. Th. &c. Festus,Verbo Ruminalis : Mamma autem rumis dicitur. Nonius, cap.■ 2 ‘ P 3 g- 7 56. Rumam veteres mammam dixerunt. Hinc jocus
Pomponii apud etiindem Nonium : Ego rumorem parvifacio >dum fit rumen qui impleat. Plutarchus in Romulo, pag- 1 9‘& in quaist. R0111. pag. 278. T ku ir,hluj PV jacui
o\ TttLXctdol.
1;. Ex are. ] Et cancellis seneis Curia: circumdatam hancin foro Comitioque ficum, scribit Dionysi Halicarn. ini s
ä’ppfit . . ’S ßuXdjmgssi x.ij%h'nst ^aXKoic 'zi&ietppflpl.
LlVlUS, lib. 10. pag. 178. Ad Ficum Ruminalem simulacra in- 'famium conditorum Urbis sub uberibus lupa posuerunt,
16. Sponte tranßßet. ] A Cermalo, ut dictum est, & Ti-berina ripa. Cui prodigio aliud plane par narratur a Pli-nio Neronis principatu accidiife, lib. 17. siect. 38. VectiiMarcelli oliveto universo viam publicam transgrello, arvisque inde e contrario in locum oliveti prosectis. Id simeTacitus existimasse videri postit, lib. 13. Annal. pag. 217.qui Nerone tertium, Valerio Messala Coisi scribit Rumi-nalem arborem, in Comitio, mortuis ramalibus, & arescente trunco deminutam elfe , idque prodigii loco habitum,donec in novos fetus revivisceret: eamque i piam este qua.super DCCCXXX. annos Remi Romuhque infantiam texerat,quam a Comitio procul positam fuisse vidimus.
17. Atto Navio. ] Dc hoc augure vide Festum, verbo Navia:Eicus quoque in Comitio appellatur Navia ab Attio Navio augure.Nam cum Tarquinius Priscus inflilutas tribus a Romulo mutare vellet,deterrereturque ab Attio per augurium : ut eluderet ejus prudentiam,interrogavit eum , an fieri pojlct idquod animo proposuisset suo : cuiille permittente augurio cum respondisset effici poße , jussit rex co-tem ac novaculam , &c. Et Tullium, lib. I. de Divin. pag.170. Hunc locum prior Turnebus emendavit, lib. 27. Ad-versi cap. 17. pag. 961. cum prius adatto navigio legere-tur. In Reg. 2. cod. tum hoc loco Atto Navio - tum libro34. siect. xi. Atti Navit, scriptum repetimus. Est qui locumintegrum ita concinnet, Atti Navii augurio. St quando arescit »rursus cura sacerdotum seritur , &c. Sed recedere is longiusvidetur a vestigiis veteris scriptura’. Est ex are maximamolis nummus antiquus , Antonino Pio principe cusius, i«Cimeiio Christianislimi Regis, cum isto lemmate in imomargine, N A V I v S. Cave porro ad hunc Navium augurem,referas. Stat Imperator inter duos montes, qui sunt ad pe-des positi, & situm urbis indicant S laureato capite, toga-tus, brachio sinistro extento pacifici more: dextero autem,digitoque indice praecipientis more extento , ad virum, quipane nudo corpore , palliatus tamen , pronus procumbitin genua , lava tenens lituum auguralem , dextra cultellumharulpjcum. Sententia est : Narbonenses jWgures ImperatoremVenerabundi Salutarunt.
18. Illic arescit. ] In Comitio sinitur ea arescere, nec an-te iucciditur. Aruifle Neronis principatu , ex Tacito antedidicimus.
19. Saturni adem. ] Fuit in imo clivo Capitolino , ubinunc ades est S. Hadriani.
20. Silvani simulacrum subverteret. ] Radicum rigore & cras-situdine , vel ramorum proceritate; vel denique, quod in
simulacrum ipsum incumberet.
2t. Curtius.'] Quem'se devovisie, concitaroque equo im-misisse se se i 11 vastam specum , medio ferme foro , cumingenti hiatu 'ibi terra discessiflet, narrant Romani scripto-res, Livius in primis, lib. 7. pag. 122. Festus : Curtius lacusappellatur a Curtio, qui ex eo loco in profundissimum se ob sa-lutem populi Romani projecit hiatum.
22. Ara inde. ] Ita Reg. & Colb. In ChifH. ira, male.Sacellum intelligit, de quo supra diximus, nota 12.
-.23. Qsspd. novifpme.] Paulo ante necem. De hoc gladia-'