Buch 
Fratris Rogeri Bacon ... opus maius ... ex MS. codice Dubliniensi / S[amuel] Jebb
Entstehung
Seite
22
JPEG-Download
 

22

FR. ROGERI BACON

siiper facto studii molestiam; sed ut mensa Domini ferculis sapientalibuscumulata, ego pauperculus micas mihi colligam decidentes. Poterit e-nim Vestrae Potentiae magnitudo sibi & successoribus suis providere de to-tius sapientiae compendiosa plenitudine non solum absolute habenda, sedquatuor modis praedictis comparata. Deinde cum Vestrae Paternitatis dis-cretio planiorem de his certitudinem reportaverit, poterit auctoritatis ve-strae judicium studiosis & sapientibus de facili persuadere, ut quod vul-gus studentium capere non potest, cupidi sapientiae se gaudeant obtinere;insuper quantum sufficit multitudini spes promittit. Nam Hieronymusdicit super Isaiam, " Multitudo, accepta veritate, de facili mutat sen- tendam. Et hoc verum est nisi quando captiosis malesanis retractatur.Nam licet vulgus de se sit proclive ad malum, & quia saepius inveniturcaput languidum, tamen nisi qui praesit impediat, fatis facile est ad bo-num imperfectum, quia instabilis est, & semel mota modum servare nonpotest, 8c ideo de facili quantum est de se vertitur ad contraria secun-dum regimen praesidentis; quoniam omni vento doctrinae flectitur, velutarundo, & quod principi ejus placet, legis habet vigorem. Nos enimhoc videmus in omni congregatione hominum, quod secundum arbitri-um capitis membra moventur. Nam si qui praeest bonum negligit, sub-diti obdormiunt; si ad malum excitati, in idem currunt cum furore; siad bonum, similiter sine discretione festinant. Et si vias perfectionis mo-vet, tunc olfacit a longe multitudo, sed gustare non potest nec ab ea de-bet requiri, ut superius ostensum est. Quod si non est temporis vestriomnia apud vulgum consummare, poterit Vestra Magnificentia locare fun-damenta, sontes eruere, radices figere, ut Vestrae Sanctitatis successores,quod feliciter inceptum fuerit, valeant facilius adimplere.