Buch 
Fratris Rogeri Bacon ... opus maius ... ex MS. codice Dubliniensi / S[amuel] Jebb
Entstehung
Seite
445
JPEG-Download
 

PARS SEXTA hujus persuasionis^

Et etiam sexta pars majoris operis,

de Scientia Experimentali .

Caput I.

Osi t is radicibus sapientiae Latinorum penes linguas & mathe-maticam & perspectivam, nunc volo revolvere radices a partescientiae experimentale, quia fine experientia nihil sufficien-ter sciri potest. Duo enim sunt modi cognoscendi, scilicet perargumentum & experimentum. Argumentum concludit & facit nos con-' < eludere quaestionem, sed non certificat neque removet dubitationem, ut qui-escat animus in intuitu veritatis, nisi eam inveniat via experientiae j quiamulti habent argumenta ad scibilia, sed quia non habent experientiam, ne-gligunt ea, nec vitant nociva nec persequuntur bona. Si enim aliquishomo, qui nunquam vidit ignem, probavit per argumenta sufficientia quodignis comburit & laedit res & destruit, nunquam propter hoc quiesceretanimus audientis nec ignem vitaret, antequam poneret manum vel remcombustibilem ad ignem, ut per experientiam probaret quod argumentumedocebat, sed aflumpta experientia combustionis certificatur animus &quiescit in fulgore veritatis, quo argumentum non sufficit, sed experientia.Et hoc patet in mathematicis, ubi est potissima demonstratio. Qui verohabet demonstrationem potissimam de triangulo aequilatero sine experi-entia, nunquam adhaerebit animus quaestioni, nec curabit, sed negliget us-quequo detur ei experientia per intersectionem duorum circulorum, a quo-rum alterutra sectione ducantur duae lineae ad extremitates lines dat$, sedtunc recipit homo conclusionem cum omni quiete. Quod ergo dicit A-ristoteles quod demonstratio similis est faciens scire, intelligendum est sisua experientia comitetur & non de nuda demonstratione; quod etiam di-cit primo metaphysicae, quod habentes rationem & causam sunt sapientio-res expertis, loquitur de expertis, qui solum noscunt nudam veritatem sinecausa. Sed hic loquor de experto, qui rationem 6c causam novit per ex-perientiam, & hi sunt perfecti in sapientia, ut Aristoteles vult 6° ethico-rum, quorum sermonibus simplicibus tunc credendum est, ac si afferrentdemonstrationem, ut dicit ibidem. Qui ergo vult sine demonstrationegaudere de veritatibus rerum, oportet quod experientiae sciat vacare. Nammulta scribunt auctores, & vulgus tenet per argumenta, qua; fingit sineexperientia, quae sunt omnino falsa. Vulgatum enim est apud omnes,

X x x x x quod