Buch 
Ioachimi Iungii ... opuscula botanico-physica ex recensione et distinctione Martini Fogelii ... et Ioh. Vagetii ... cum eorundem annotationibus accedit Josephi de Aromatariis ... ad Bartholomeum Nanti epistola de generatione plantarum ex seminibus ...
Entstehung
Seite
163
JPEG-Download
 

W I->( 88

ANNOTATIONES SPECIALES

AD

JOACHIMI JVNGII

DOXOSCOPIAS PHYSICAS

MINORES

de PLANTIS.

Auctore

MARTINO FOGELIO Hamb.

DE CAVSIS, OB QVAS PRIORIB VS S VP ER ADDIT A

i.

Q uamvis, impressa fere Parris secundae Sectione secunda, mecum con-stituissem , paucas tantum Phytoscopicas ASSERTIONES jam IM-PRESSAS, & in Disputatione de Axiomatibus Pby'ficis , in Gymnasionostro i6$i. proposita, GOROLLARIORVM vicem functas, Appen-dicis loco Parti fecundas annectere, quod, in Auctoris SCHEDIS de PlantisDoxofcopici argumenti parum aut nihil repertum iri sperabam;

2. Accidit tamen, postquam Experientistimo Bunkio , Amico optimo, inipsis euris & conatibus proferendi in publicum, quicquid Auctor de Plantisconscripsit, vita praeclare quidem, sed mature nimis, ponenda fuit, ut, capeffi-ta a me parte istarum curarum, cum excuterem hafce Schedas, plurima offen-derim, quae a Praelectionum Physicarum opere haud aliena futura videbantur,unde integra fere haec Sectio nara est.

3. Cum enim proxime PR/ECEDENS SECTIO de Speciebas SimilariumOpiniones examinaverit, Argumento Operis convenienter junguntur cumSectione priore, quae in hac tertia de Plantarum, Dijsttnilarium Corporum,Speciebus digesta reperiuntur.

4. Quibus pauca quaedam de Plantis alterius Argumenti accesserunt.

5. Neque vero existimo, hanc Sectionem prioribus superadditam praeterAVCTOR 1 S CONSILIVM, quod celare haud possunt tum Corollaria, quaemodo dicebam, tum Inscriptiones hae in diversis Schedis occurrentes: Dispu-tationes Botanica, Disputationes Phytoscopica, Theses Botanica, 1648. Maji men-sis, (vide ad Fragm. 3. Portion. 1. C. 3. Ass. 2. annotationem,) Corollaria Phy-toscopica, (v. ad Fragm. 1. C. r.Ass. r. annotationem,) Disp. de Speciebus Planta-rum , (v.ad Fragm.3. Portion. 1. C.9. Assi, annotationem,) Corregiones Specie-rutu, & similes.

X S

II.