Ad Jo u. He veli um. 157
ut probet fieri degradationem ejusmodi minutae divisionis.Poterat bene dicere Clarissimus Dominus Hevelius, arcus fa-ctos esse inaequales, cum nec oculus humanus, taceo Instru-mentum quodpiam possit cognoscere, fuerintne aequales necne? Interroget ergo Clarissimus Dominus Hevelius Censoremsuum, qui cum fecerit arcus aequales, quanta disserentia sit fu-tura, fe non fecisse inaequales, Le scio, hanc disserentiam nonfore unius minuti quarti, & quid sit minutus quartus in unogradu? patebit nil esse, nisi unam partdm ex 12960000 scili-cet duodecim millionum, nongentarum sexaginta millium par-tium. Nam minutum primum est una pars ex 60: minutumsecundum , pars ex ; 600. minutum tertium , una pars ex216000. & consequenter, & ut dixi minutum quartum estepartem unam ex 12960000. Quam divisionem nescio anquis in mundo reperiatur, qui facere possit, licet gradus sintmaximi , etiamsi & per inventionem a me inventam , quamultiplico gradus tricies & amplius quam sint in Instrumen-to. Nihilominus tamen credere nolim , etsi conficerem In-strumentum permagnum Octagenum Clarissimi Domini Heve-hi, cujus unus gradus esset largus circiter unum cubitum & ti-num quartum, quod succederet posse monstrari minutos quar-tos integros, adeo immensus est numerus. Non despondeatergo animum in continuando Suo Opere Clarissimus Domi-nus Hevelius , sed pergat & perficiat sibi nomen immortalecomparaturus. Sua Illustrissima Dominatio Ei mea obsequiadeferre , adjunctamque figuram transmittere velit obnixerogo.
Suae Illustrissimae DominationisAnno i 675 . 21. Dccemb. Obsequentiflimu«
Warsaviae.
Titus-Livius Burattini.
U }