Band 
Tome douzieme.
Seite
416
JPEG-Download
 

4 íG NATURALIS H I S T Ò RI JE' LIB. XX XV II.

venditantes , cum finis nominum non fit , qux persequinon equidem cogito , innumera ex Graeca vanitate con-ficta. indicatis nobilibus gemmis, etiam plebeiis rariorumgenerum, dictu dignas distinxisse satis erat. Illud modomeminisse conveniet, increscentibus varie maculis ac ver-rucis, linearumque interveniente multiplici ductu & co-lore, mutata saepius nomina in eadem plerumque materia.

i i 1

Nunc communiter ad omnium gemmarum observatio-nem pertinentia dicemus, opiniones secuti auctorum. Cavaeaut extuberantes viliores videntur aequalibus. Figura oblongamaxime probatur : deinde quae vocatur lenticula : posteacyeloides & rotanda : angulosis autem minima gratia. Ve-ras a falsis discernendi magna difficultas : quippe cum in-ventum sit j ex veris gemmis in alterius generis falsas tradu-cere. Sardonyches è ternis glutinantur gemmis, ita ut de-prehendi ars non postit : aliunde nigro, aliunde candido,aliunde minio, sumptis omnibus in suo genere probatissi-mis. Quin imo etiam exstant commentarii auctorum, quosnon equidem demonstrarim, quibus modis ex crystallo tin-gantur smaragdi, alixque transtucentes, sardonyx è sarda,item exterae ex aliis. Neque est ulla fraus vita? lucrosior,

■ JDe ratione probandarum gemmarum.

Ca fut Nos contra rationem deprehendendi falsas demonstrabh10, mus-(quando etiam luxuriam adversus fraudes muniri de-

7