8 Prolegomena.
Lanßergittm , defenderem. Quae igitur contra K (plerum objectasunt, sic respondeo.
Non esi mirum Si Laußergii, ut & Longgmontani , & aliorumcalculus, caelo tam graviter dissentiat: Falsis innituntur fundamentis .Falsae illorum Hypotheses, falsi numeri, falsa omnia. KepUrns au-tem, omnium solus, Hypothesibus veris usus est ; nusquam fere pec-cans nisi in numeris: Et istic, parum admodum, atque omnium mini-me. Hinc fit, Lanßergli Hypotheses ejusmodi esse, ut quocunquemodo numeros ejus variaveris,in immensum peccabis ; cum iit omninoimpossibile, ex istis fundamentis verum Calculum constituere, imo velqui Caelo mediocriter consentiat. Et (1 ita potient mutari ejus nume-ri • ut apparentiis longe melius satisfacerent, quam qui ab ipso, suntpositi, ille enim numeros Prutenicos in paucis emendat, in multispejora ponens ; adeo ut non scio an sint ullae tabulae pejores & magi;erroneae, quam sunt Lanßergia»*. Longomontanus in numeris po-nendis, Lansbirglo longe felicior- Sed, quia in Hypothesibus suizerravit, neque hic potuit Astronomiam perficere ; Observationesautem longe melius repraesentat quam La»[bergius y aut ullus alius anteipsum. Divinissimus vero Keplerus feliciter adhibitis speculationibusPhysicis, veras & naturales motuum caelestium causas, atque ideogenuinas orbium formas ( saltem in sex primariis) in Lucem tandemprotraxit• atque veris undique Hypothesibus innititur: In eo solopeccans quod numeros motuum , & Planetarum Excentricitates, nonpreci se recte constituit. Sin autem numeros suos parum commutes,eo modo quem ego sum indicaturus } consensum accuratum & con-stantem, observationum & Calculi, merito miraberis. Horum om-nium exempla idonea tempore opportuno in singulis Planetis dabo ;ut ita tuis oculis videas, quam insane fecerit Lanßergius , quipost exactissimum Rudolphinum Calculum, speravit tamen seposse Pueriles suas nugas nobis imponere & vano fastu inanique,Perpetuitatis ostentatione, Tabulas suas omnibus venditare.
Quod igitur Keplerus fateatur se Luminarium Deliquia aliter ob-servasse quam exhibet Tabularum Calculus: Tabulas quidem imper-fectas arguit; sed animum revera ingenuum, & veritatis magis quamimmerita; laudis Studiosum. Nimirum non erat ille homo tam per-frictte frontis, ut absurdas quasvis ampullas, magno clamore, ignarisdivenderet,modo ipse in fucati laboris praemium, brevissimo inanisgloriae flatu, intumesceret, & inter in conditos plaudentium Strepitusplacide sibi adularetur. Tales ego Novi, sed talem nemo NovitKep'erum. Modest iorfuit Mehercule ingenuus ille & ingeniosissimus
Heros