«H» tfe*
« 4 *
»4» •hj-»
VISPVTATIO VII.
In qua respondetur Martini Hor-tensii cavillis adversus Tycho*
NEM.
Caput
Caput I.PRJEF ATIO.
F Flicius esset Astronomiae , si tantum essent qui eam negligerent,nec ipsos interim haberet quod ab eam colentibus pateretur.Sed ea semper fuit bonarum Artium miseria , ut non solumrudioris ignorantiae pedibus proculcatae jaceant, sed &ab il-lotis imperitorum manibus profanatae, miserrime nugantibus divexen-tur. Tantum immortalitati qualicunque inhiant Herostrati, ut eamvel Templi Ephesini incendio, mereri velint.
Diu fuit quod Syderalis scientia, ruinosis veterum Astronomorumcolumnis dudum vacillantibus, Atlantem aliquem desideravit, cujusfortiores humeri, jam mole sua corruentem, sustinerent.
Favit tandem illius votis Deus Opt. Maximus, tandemque peperitUrania Tjchonem, virum vel ipso nomine jam satis apud intelligenteslaudatum: cujus unius diligentissimae observationes, & divina planeinventa, longe plus Astronomiae contulerunt, quam vel vidit prioraetas, aut sperabit futura. Ille enim non solum Stellarum fixarum locafere omnia, labore penitus Herculeo, exactissime restituit, quo sine fun-damento, frustra instabili Veterum arena deluderemur 5 sed & in Sole,& Luna, reliquisque Planetis, tam continuis observationibus, quam in-defesso studio, quimplurima Naturae mysteria in lucem primus pro-
B b z
traxit;