Buch 
Jeremiae Horroccii ... Opera posthuma ... Astronomia Kepleriana, defensa & promota. Excerpta ex epistolis ad Crabtraeum suum. Observationum coelestium catalogus. Lunae theoria nova : ; accedunt Guilielmi Crabtraei ... Observationes coelestes. quibus accesserunt Johannis Flamstedii ... De temporis aequatione diatriba. Numeri ad lunae theoriam Horroccianam.. In calce adjiciuntur, nondum editae Johannis Wallisii ... Exercitationes tres ... De cometarum distantiis investigandis. De rationum & fractionum reductione. De periodo Juliana
Entstehung
Seite
22
JPEG-Download
 

DISPZJTATIO I.

De forma Hypothesium in Genere:Et Tabulis motuum Coelestium.

Caput

I.

De motu Terrae Annuo ac Diurno,

C Um Magniloquas illas Lanfiergii Hypotheses accurato, acsevero examine discutiendas mihi proposuerim ; non ineptefecero, si primo loco perquiram, Quibusnam fundamentisinnixae sint. Haec enim prima ac praecipua cura debet esse ei,quicunque palatium Astronomicum struere constituit, ut Principiisindubiis, veluti columnis quibusdam firmissimis ac minime caducis,tantae molis onus superimponat. Operae igitur pretium erit cognos-cere , Quam fida fundamina habeant Hppotheses, quas Lanßergimpro veris atque undique perfectis venditat > ut ex eo patescat, qualifide sint dignae. Quod quidem melius fiet, si prius omnia Hypothe-sium genera sigillatim exponamus atque unico intuitu conspiciendaLectoribus praebeamus.

Formae autem Hypothesium Astronomicarum tres omninosunt. ~

Una estPtolemai: Quae vulgo Vetas audit, & plurimos habetSectatores. Nec mirum 5 non enim supra sensum sapit: Statuit haecHypothesis, Terram in medio mundi quiescere, omni motu desti-tutam ; Solem vero & Sydera circa ipsam moveri, motu quidem du-plici ac plane contrario: Diurno, super mundi polos (ut appellant)violentia primi mobilis j & Periodico, viribus propriis, super polosZodiaci.

Alia