38 De Centro Orbinm Mobilium. Dis P . I.
N, quam ipse eam sequitur. Fit hinc, Venerem in 8, (circa Boreumlimitem) minus distare a terra in L, quam in N (circa limitem Austri-
M// I
num) a Terra in K ; proindeque Latitudinem illic majorem, hic mi-norem conspici, licet inclinatio utrobique sit eadem.
Hacc hactenus ad explicandam hanc Kepleri Hypothesin : cujus sanepulchritudo ex eo,conspicua magis est, quod unico orbe contenta totumillud praestet ( idque facilius exactiusque) quod Ttolom&i nescio quotfigmenta vix possunt ; qui tria saltemLatitudinis Elementa introduxit adsalvanda ea, qux Kcplenu unico solummodo perfecit. Quam com-pendiosa igitur, adeoque Naturae maxime consentanea, est haec de mo-tu terrae hypothesis! quae non solum minimo apparatu efficit ea, quaeVeteribus mille Cyclos, Epicydos, Eccentricos, mille mille nugas-exigebat ; verum etiam causas aperit, quae veteres illos in errores istosperplexissimos induxerint. Quid ultra perfectius esse poterit? verita-tem dilucide aperit, errores aperte detegit. Sed haec in Ptolomxnm, adLansbergwm revertor.
Verum est quidem Hypotheses Lansbcrgii hoc aeuo, non minusquäm Keglers majorem statuere Veneris Latitudinem Boream quamAustrinam : causa tamen hujus a Kepleri ratione longe diversa est, acpropemodum contraria. Statuit enim Keplerus Aphelium Veneris in
principio