(44 )
Caput IV.
Ve Tabulis Motuum Cceleßium.
S Ummum Astronomiae apicem constituunt Tabulae motuum coele-stium : quae, divino quodam artificio, ipsius aeternitatis aemulae,omnes omnium Syderum apparentias, atque adeo totius Mundi proomniseculo Historiam, brevissimo aliquot Pagellarum interstitio com-plectuntur. Ars jure merito admiranda! Cum enim nemo Historicusmortalem unius Caesaris gloriam voluminosis scriptis comprehendet -Astronomia tamen infinitam illam Coelorum varietatem, nunquam ean-dem faciem rursus ostendentium, incredibili Tabularum compendio,nontantum pro tempore exacto referet, sed & pari .certitudine in futurumpraedicet. Frustra alii, in Terrenis, motum Perpetuum sibi fabulan-tur, quem sola docet, quem sola unquam docebit, Astronomia. Huicigitur incumbite,quicunque perpetuitatem (quam solus facit Perpetuus)optabit contemplari.
Perpetuum hunc Coelorum motum, Tabulis Astronomicis legitimeimitari, illud est quod ä multis antehac seculis, praestanti/lima plurimo-rum ingenia, difficillimo labore exercuit, & forte scmper exercebit.Quis enim mortalis natus, aeternis Naturae columnis, ne plus ultra,inscribet ? aut quis unquam ea omnia discet, quae illa docebit ? Certe& hjc suam Perpetuitatem ostendunt Coeli, quod nunquam se totosmanifestaverint, priusquam ille Coelorum Pater, & vobis quoque jamcoelum contemplantibus, firmiorem tandem in coelis aeternitatem lar-giatur.
De antiquis illis Ptolomd, Alphonfi, & aliorum Tabulis, non estut multum sudemus. Sciunt enim jamdudum omnes, illas nequaquamcoelo convenire. Sed neque de Calculo Prutenico, valde erimus solli-citi, quem ipsae apparentiae jam satis refutarunt. Tres tantum sunt, dequarum certitudine potest hodie dubitari ; Keplerh Rudolphinae,Lmgomommni Dankte, & Lansbergii Perpetua:. Nam Tjeho Bra-haue, etsi Observationibus & Inventis suis Astronomiae praecipua fun-damenta jecerit ; Tabulas tamen, nisi in Sole & Luna, perficere non
potuit