6 a De Magnitudine Fixarum. Cap.IV.
rum quinti & sexti ordinis esse non supra 5" aut rj"; Stellas, tamenistas majores multo Sphaera Terrae statuit. Quod plane& absurdum esse, quis non videt ? Verisissimum enim est • Corporaea quorum semidiarriefri apparentes minores sunt quam est eorum Pa-rallaxis necessario minora esse corpore eo cui refertur Parali axis, (utLunae exemplo patet,) Lc e contra. Cujus ratio haec est ; Paral-laxis (verbi causa) fixarum ad orbem magnum nihil est nisi scmidia-meter illius Orbis Terrae magni, apparens oculo in fixis per imagi-nationem collocato ; Jam vero si scmidiameter Orbis Terra: majorappareat oculo in fixis locato, quam ipsae vicistim fixarum semidia-metri nobis in Orbe Terrae degentibus, certum est Orbem Terraemajorem esse quam sunt fixae. Ut in adjecto Schemate: Angulus
B
A C B est parallaxis fixarum ad Orbem Terrae 7" 22"'. AngulusC A D scmidiameter apparens fixarum quinti.& sexti ordinis 5''aut2 ' Cum itaque major est Angulus A C B quam C A. D, caecusest qui non cernit corpus A (Sphaeram Terrae) majus esse corpore C(Stella fixa.) Sunt enim illae Semidiametri in proportione Tangen-tium Angulorum oppositorum, vel (in tam exiguis angulis) in ipso-rum Angulorum proportione ; Globi autem in triplicata ratione sua-rum Semidiametrorum. Quare manifestum est Lambergium fuisseadmodum fui Oblitum cum haec scriberet. Unde vero evenit haec ma-nifesta repugnantia, leviter modo attigi } nempe fixarum distantiamdefinit 280000000 Semidiametrorum Terrae quando Magnitudinesearum metitur; totidem autem particularum quarum Radius OrbisTerrae est 10000 , cum constituit earum Parallaxin. Cum igiturde distantia sibi ipse non constat, modo hoc, modo illud, (at nun-quam recte,) asserens } peccant idcirco demonstrationes suae non aliterquam Syllogismus habens quatuor terminos, ut loquuntur Dialectici.
Denique nec illud praetereundum est, quod in statuenda quantitatesemidiametrorum apparentium , nullam observat Analogiam ; facitenim seraidiametros fixarum honoris primi, 30"; secundi, 20'';
tertii,