Buch 
Physiologia nova experimentalis : in qua, generales notiones Aristotelis, Epicuri, & Cartesii supplentur, errores deteguntur & emendantur, atque clarae distinctae & speciales causae praecipuorum experimentorum, aliorumque phaenomenōn naturalium aperiuntur : ex evidentibus principiis, quae nemo antehac perspexit, & prosecutus est / authore D. de Stair ...
JPEG-Download
 

to

Exploratio prima

cit, nobilis forte pictura, Cujus conceptus distinctior est quam conce-ptus totius cubiculi, sed in ipsa pictura aliquid est altero notabilius cuibrevi oculus se applicabit, cujus conceptui est distinctus. Postumusconcipere Artificem operantem , & ista indistincta cogitatio implicatArtificis naturam , quod sit homo non pictura, ejus staturam, situm,motum, instrumenta, modum operandi, qua; omnia simul mens nonpotest ita clare concipere, quam si singula separarim cogitaret, indeoritur distincta cognitio, primo partium deinde totius, postquam om-nes partes separarim considerantur; oportet enim notitiam totius sin-gulis partibus seorsim consideratis multo clariorem este.

Mens humana multo vehementiore desiderio hujus distincta; notitia;fertur, multoque magis in eo delectatur. H«c distincta natur« cognitioquantum attingere postumus in hisce explorationibus designatur.

16 Natura est terminus universalis, sed differenter admodum acceptus,aliquando enim omnium entium realium compagem significat, ut cumdicimus tale non est in rerum natura, zdo Natura significat statum &attributa rei cujusvis, ut natura Dei, Angelorum &c. zcio Naturasumitur in oppositione ad artem, in quibus agentia voluntaria influxumhabent applicando activa passivis, tunc autem naturale quid dicitur, ubiactiva & passiva in ordinatio natur« cursu concurrunt, sine voluntariaapplicatione. 4 0 Natura accipitur in oppositione ad gratiam signifi-cans illud quod Deus creatione communicavit, ut Gratia illud quoddeinceps superaddit. 50 Natura proprie restringitur ad materiem seucorpora animata & inanimata, comprehendens omnia qu« creatur«per creationem aut generationem acceperunt,& omnia qu« inde prove-niunt , sive per ordinarium natur« cursum, sive perarteficium: nam li-cet applicatio activorum ad passiva sit Artificis,effectus tamen sunt natu-ra itaapplicat«;ita in physiologia non consideramus Artificisopus,quo-modo instrumenta formantur sed effectus naturales qui inde oriuntur.

Naturam communiter in hoc ultimo sensu accipimus, strictioremetiam habet significationem, & tum restringitur ad ea qu« non fiunt experceptione aut fui determinatione, quo sensu aliquoties forte uremur.

17 Physiologia est cognitio phamomenwn natur« & Causarum suffi-cientium & efficadum ad ea perficienda, dicitur etiam physica aut na-turalis scientia.

18 Per ph«nomena intelliguntur omnia qu« in corporibusffensu perci-piuntur.

Seien-